29. ( ibid. )  Aemulantur , id est, invident vobis,  
qui vos carnales de spiritualibus velunt facere; hoc 
est aemulantur non bene. 
30. ( ibid. )  Filioli mei . Parturitionem hanc pro  
curarum angoribus positam intelligamus. 
31. LANFR.  Parturio . Nati et parti erant in fide  
Christi; sed quia quidam illorum fidem dimiserant  
pariendi iterum ab Apostolo erant, quod usque formaretur  
Christus in eis. 
32. AUGUST. ( ibid. )  Donec formetur . Formatur  
Christus in eo, cum formam Christi accipit. 
33. ( ibid. )  Mutare vocem . Quid aliud dicatur, nisi  
quia filios suos dixerat esse, parcens eis per litteras,  
ne, severiore objugatione commoti, facile in ejus  
odium traducerentur. Vellem ergo, inquit, nunc adesse  
apud vos et mutare vocem meam, id est, negare  
vos filios meos, quia confundor in vobis. 
34. LANFR.  Dicite mihi, qui sub lege vultis esse .  
Non debetis velle sub lege esse, sed sub ecclesiastica  
gratia; lex enim servos generat, Ecclesia liberos:  
Quod Scripturae auctoritate sic probat, dicens ancillam  
Agar Abrahae servum genuisse, Saram vero liberam  
liberum filium edidisse. Et ne dicas quod Sara  
et Agar ad legem et Ecclesiam [ sup.  pertinent], et  
quod earum filii, ad utrumque populum. Et respondet  
Apostulus quod dictum est de duabus matribus  
et earum filiis, per allegoriam, de lege et gratia debere  
intelligi. Quod plenius invenies ibi:  Sed qui de  
ancilla , etc. 
35.  Quoniam Abraham . Ostendere vult honestius  
sub gratia Novi Testamenti esse quam sub lege Judaeorum.  
Abraham, Deus Pater intelligitur; duo  
filii, plebs Judaeorum et populus gentium; ancilla,  
lex quae servos gignebat, timore cogens eos, dicens:  
Si quis hoc vel illud fecerit, morte moriatur; libera,  
praedicatio Novi Testamenti, quae liberos generat,  
paterna dilectione admonens eos dicens:  Venite ad  
me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos  
requiescere faciam; jugum enim meum suave est, et  
onus meum leve est  ( Matth.  XI). 
36.  Secundum carnem , id est, carnalem consuetudinem.
  |  
  |