christianissimi imperatoris Frederici in civitate Laude prope 
monasterium sancti Ioannis supra costam fluminis Adue. 
Post hec vero in die Martis, que fuit quarto die sequentis 
mensis Aprilis in festivitate sancti Ambrosii, Placentini 
equites, qui venerant usque ad Sanctam Mariam, que dicitur 
in Strata, prope Fossatoltum depredandi causa, Laudensibus 
eis occurrentibus ceperunt Trichafoliam, qui dicitur de la 
Pusterla,  qui tunc erat potestas Laudensis, et Ugonem de la 
Pusterla  et Ioannem de Overgnacha et tres alios. Laudenses 
vero quendam nobilem militem de Placentia, qui 
vocabatur Iacobus Vicedominus, interfecerunt. 
Interea gens Teutonica maxime fremens, quod imperator 
adeo cum paucis Teutonicis in Longobardia relictus fuerat, 
quod plenarie non valebat expugnare Mediolanum, ad eius
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
 
  |