: Annales Ceccanenses

Pag 290


Haec quia fama volans Gallorum duxit ad horas,
Rex diversorum collecta gente virorum
Apuliam quaerit, sulcavit et aequora remis.
Hic et Marchaldum iussit percurrere magnum
Aequoreos fluctus cum centum navibus aut plus;
Insimul has proras Messanae duxit ad horas.
Rex iuramentis Calabris aliisque receptis,
Tunc ad Messinam gaudet venisse carina.
Hanc urbem tollunt, mare pervenere Panormum,
Hos intraverunt portus simul applicuerunt.
Colloquio dulci sibi primos allicit urbis,
Et tactis sacris dedit omnibus oscula pacis,
Per Dominum veri, per caetera numina coeli
Unicuique sua servare per omnia iurat.
At fallax veri comitem Riccarde Caleni
Dirigit ad dictam pueri matremque relictam:
Urbs ut reddatur, monet, ut petat hoc comitatum.
Cui Litieque datur puero pro rege ducatus,
Per sacramentum puero donare Tarentum,
Si modo castellum reddat sibi Calatabellum.
Cur nimis infelix natorum tristia quaeris?
Tu fraudes morum non nosti Teutonicorum?
Omnia turbantur, pueri cum matre ligantur;
Iussit ut eis carcer custos ducatur, et arctet.
Gallia multorum fuit istis poena dolorum.
Lumine turbato puero post multa necato,
Mater et inbelles binae vixere puellae.
Quas comes ad lucis duxit portumque salutis,
Fertur et ad Brammam, per quem DC pendita dragma.
Hic et oves ipsas ad caulas detulit istas.
Si plus vixisset, mala quot et quanta tulisset,
De iussu cuius mors vitae, praevenit huius,
Nemo scire potest nisi solus qui regit omnes.
Omnia cum papa gaudent de morte tyranni.
Mortuus est mitis leo, raptor vel lupus agni,
Mortuus est vere, qui multos perdidit aere.
Si cui dixit Ave, fuit hoc ut ab hoste cavendum.
Mors necat, et cuncti gaudent de morte sepulti.
Apulus et Calaber, Siculus Tuscusque Ligurque
Italicis sextus Henricus nomine dictus
Teutonicorum natu rex, et origo malorum,
Imperio Romae sexto decessit ab anno,
Mille Dei centum bis demptis tribus ab istis
Transierant anni, periit cum pessimus anguis.
Ad Siculas partes vitam dimisit et artes.
Ductus Messenis cupiens poenas dare, poenis
Subditur infelix ibi mox, et ad infima venit.
Discere iustitiam magna res vivere recto,

50




55




60




65




70




75




80




85




90




95

Torna all'inizio