In sequenti die Mercurii, in quo fuit tunc festivitas sancti 
Bartholomei apostoli, ivit imperator cum maximo exercitu 
Cremonensium et Papiensium atque Laudensium et marchionum 
atque comitum et cum Papie navigio et cum petreriis Laudensium 
duabus ad pontem Placentinorum, quem ex navibus 
per mediam Placentiam construxerant, destruendum. Et 
in die Iovis summo diluculo pontem cepit expugnare. Quem 
Placentinis ab inicio viriliter defendentibus, due petrerie 
subito eriguntur. Quocirca Placentini pontem sic integrum 
se non posse tueri considerantes, ipso toto destructo naves 
omnes integras ad suam ripam conduxerunt. Petrerie tamen 
ab una parte Padi usque ad aliam lapides prohicientes duos 
de Placentinis interfecerunt. 
Et eo die maximum detrimentum accidit Mediolanensibus 
et maxime his de porta Romana, videlicet quod bene tercia 
pars tocius Mediolani combusta est. Nec fuit aliqua porta 
in toto Mediolano, que ex aliquo latere non combureretur. 
Et magna aura tunc ventilante multe domus optime, 
in quibus valde confidebant et idcirco omnem ipsorum suppellectilem 
reponebant, exarse sunt. Et multi nobiles equites 
deducti sunt idcirco ad inopiam et summam necessitatem,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |