: Chronicon Novaliciense

Pag 286

V


secundum stegmata divina. Mox ut illud divinum sumunt negotium,
dicionis sacre subeunt colla et exercent humilitatem quę
regina est omnium virtutum et omnis virtus egra iacet, quem humilitas
non firmat. Alunt denique sues conglomerantque holera
infusa residuum farinę et ciunt eos ad ęsum. Prestantius illis
operibus dicere quimus quę operati sunt, sed modeste ista exarati
sumus, ut cognoscant reliqui in parvo omnia redigisse. Verum
tempus deficiet, si ea quę ad nutum devenere nostrum, scribere
curaverimus.
<XXV>. In tempesta igitur temporibus huius, condolens abbas
Gezo loci Bremiti, quod Nove lucis monasterium dirutum et
pene incognitum iam lateret, misit quendam monachum, qui
mansit recuperator et auctor in quantum licuit. Sirmata cuius secutus
sum, quem multi noverunt propinquum <meus> fuisse. Qui
veniens, domus Dei plene lucis invenit, sed dum inciderentur
longe abibant; moenia vero ęcclesiarum minime confringebantur,
quasi forent racionabilia, ut quippiam eis indiceret ne nocerent
septis.
<XXVI>. Sed quoniam relatio horum monachorum a nobis
reserata est, ad monachum Bruningum, sacro ex stemate virum,
portio conlaudanda descendit. Qui cum foret sapientissimus et
vafer et scius tantum operis divini quantum sęcularisque, iussum
est ei abbatis iussionem ut adiret locum ad hunc et strueret
absidam sancti Andreę, quę tunc parva habebatur. Quamquam
foret extima, adiutus divino aminiculo, iam redintegratur ut foret
prestantior cunctis. Hec non ad favorem nostrorum fati sumus,

Torna all'inizio