Habet mundi casus, fluctuans quasi mare, ut dissentiones emergant,
insurgant lites, discordie suscitentur. Ad hoc enim astuta primevi calliditas
et callida desudat astutia seductoris; ad hoc eius scelesta laborat impietas;
ad hoc ipse suas innumeras iniquitates exercet. Vigilat, inquam, ut
noceat, insidias parat ut ledat, in circuitu ambulat ut offendat. Ideoque
hinc strident scelera, inde facinora committuntur, hinc nephanda repullulant,
inde flagitiosa patrantur. Ex hoc itaque contigisse dinoscitur, quod
Al. de … in manus carissimi in Christo fili nostri E. Anglie regis illustris,
quas dudum summopere vitaverat, incidit, et quem fugerat
laqueum captionis incurrit. Commendamus autem laude multiplici pie
nostre sollicitudinis studium, quod, audita eiusdem cappellani captione,
ad eius liberationem, viis et modis aptis et ydoneis diligentius exquisitis,
prefati regis adire presentiam curavistis, precibus insistentes humiliter
apud eum, ut iram mansuetudine temperans, pietate rigorem, et clericalis
ordinis dignitatem ac libertatem ecclesiasticam sedula meditatione recogitans,
de carcere clementer educeret carceratum et pristine restitueret libertati
detentum. Cumque ipsius regis, habito super hoc prius suorum procerum
sibi tunc assistentium consilio, assertiva responsio inter cetera reserasset,
quod cum tam cappellanus ipse, quam sui, prout exactorum temporum
gesta clamant, eiusdem regis inimici capitales existant, et propterea
tam sibi quam regno et ecclesie Anglicane turbationem grandem, seditiones
graves illius liberatio, si eam absolute fieri contingeret, minaretur,
idem rex si dictis regno et ecclesiis cupiens consulte imposterum precavere,
sic demum, annuendo vestris precibus, eundem nobis redderet cappellanum,
si sibi prius a nobis sufficiens et ydonea cautio prestaretur, quod
nullam ei vel eisdem regno seu ecclesie turbationem ingereret, nullum
generaret dispendium cappellani liberatio memorati. Vos, diligentius
attendentes responsionem regiam, multo consideratis negotii circumstantiis
universis, colore nitentem, intimare nobis que contigerant decrevistis.
Porro non absque turbatione mentis premissa didicimus, cum predictorum
regis et regni turbatio, si ex hoc, quod absit, emergeret, non mediocriter
nostrum animum perturbaret, nec posset nobis non esse molestia, cappellani
|
|