SED CONTRA est quod Deus plus potest facere quam homo potest dicere. Luc. 1, 37:
«Non erit impossibile apud Deum omne verbum». Sed hoc homo potest dicere,
scilicet «Deum humanam naturam assumere»; nec contradictionem implicat,
nec aliquem defectum in Deo ponit hoc dictum. Ergo Deus multo fortius hoc
facere potest.
Praeterea, eorum quae habent similitudinem, facilis est unio. Sed homo creatus
est ad imaginem et similitudinem Dei: Genes. 1, 26. Ergo humana natura divinae
aliquo modo unibilis est in persona.
Praeterea, in creaturis secundum divisionem suppositorum dividitur natura.
Sed in divinis possunt esse plures personae in una natura. Ergo et pari ratione
possunt esse plures naturae in una persona; et sic idem quod prius.
Solutio
Respondeo dicendum, quod unio aliquorum duorum vel trium potest esse tripliciter.
Uno modo secundum quod aliqua non uniuntur ad invicem nisi per
coniunctionem eorum in aliquo uno. Quaedam vero uniuntur e converso per
coniunctionem eorum ad invicem, et aliquo uno, quod ex eorum coniunctione
constituitur. Quaedam vero per coniunctionem eorum ad invicem, sed non in
aliquo uno, quia ex eorum coniunctione nihil resultat. Primum horum contingit
quatuor modis. Quia vel illud unum in quo coniunguntur, est idem numero,
sicut duo brachia coniunguntur in uno pectore, vel duo rami qui se non tangunt
nisi in uno trunco: vel unum secundum speciem, sicut Socrates et Plato in
homine: vel unum genere, sicut homo et asinus in animali: vel unum analogia
sive proportione, sicut substantia et qualitas in ente: quia sicut se habet substantia
ad esse sibi debitum, ita et qualitas ad esse sui generis conveniens.
Quae vero iunguntur ad invicem, et in aliquo uno ex eorum coniunctione constituto,
sunt sicut materia et forma: quia forma coniungitur materiae ut perfectio
eius, et ambo coniunguntur in natura communi: et simile est de partibus
quantitativis continuatis ad invicem, ita quod ex eis proveniat aliquod totum, in
quo duae partes conveniant. Ea vero quae uniuntur ad invicem et non in aliquo
uno, sunt sicut accidens et subiectum, ex quibus non efficitur unum per se,
cuius subiectum et accidens partes dici possint ut probatur in 8 Metaph..
Et quia, ut dicit Hilarius 1 de Trin., comparatio terrenorum ad
Deum nulla est; nec exemplum sufficiens rebus divinis ratio humana praestabit;
sciendum est, quod nullus istorum modorum competit ex toto ineffabili unioni
qua Deus homini unitus est; sed tamen aliqui istorum modorum quantum ad
aliquid repraesentant illum modum unionis.
Sciendum est ergo, quod medius modus quo aliqua coniunguntur ad invicem, ut
ex eis aliquod tertium resultet, omnino non potest Deo convenire: quia duo
quae coniunguntur secundum hunc modum, se habent ad tertium ut partes:
|
|