§ I. Martini de Fano ?Tractatus positionum". 
Incipit tractatus positionum secundum dominum Martinum 
de Fano. Posiciones succedunt in locum probationum, 
quod patet de consuetudine causarum 
potius quam de iure scripto cum iura canonica vel 
civilia ullum tractatum specialem statuerunt circa 
doctrinam posicionum, licet consueverit in ut., De 
hiis qui ingrediuntur ad ap., § fi. [N. 49, 3, § I]; hoc 
et exemplo patet quod si quid ponitur ex una parte 
et per alteram confiteatur non est super eo de quo 
confessio facta est ulla probatio adhibenda, quia fides 
confitenti contra se habenda, ut ff., De inter. act., De 
etate § 1 [D. 11, 1, 11 § 1], ad idem Extra, De confessis, 
c. 2 [X 2, 18, 2]; ille autem titulus De inter. act. 
[D. 11, 1] non tractat nisi de quibusdam certis interrogationibus 
precedentibus litem con[testatam], de 
quibus no[ta] ff., eodem titulo, l. 1 [D. 11, 1, 1] et 
per dominun Az[onem] in Summa, De confessis, 
Extra, De auctoritate tu, c. Causam et quia
  |  
  |