sed est vel purgativa vel damnativa. Purgatio autem debetur alicui impuritati et
damnatio debetur peccato mortali; unde etiam poena sensus post hanc vitam in
defectum gratiae vergit. Et ideo Christo fuit competens in infernum descendere,
secundum quod infernus importat locum, non autem secundum quod importat
poenam.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod nomen inferni secundum quod importat
locum, non sonat in malum tantum, et sic potest competere Christo: secundum
autem quod importat poenam damni vel sensus, sic Christo competere non
potest, quia sic sonat etiam in malum culpae. Vel dicendum, quod descendere
ad infernum, quasi sub potestate infernalium deduci, in malum sonat; sed
descendere in infernum ad expoliandum ipsum per modum domini, sonat in
maximam dignitatem; et sic Christo competit.
Ad secundum dicendum, quod per passionem eius solutum erat pretium, unde
amotum erat impedimentum quo sancti prohibebantur a visione Dei, et ideo
statim Deum viderunt; sed tamen oportuit quod in infernum localiter descenderet
quantum ad liberationem eorum a loco poenali, et iterum ut in se omnes
defectus acciperet.
Ad tertium dicendum, quod secundum quod nomen inferni importat poenam
sensus vel damni, sic Christus non dicitur in infernum descendisse; sed secundum
quod tantum locum nominat.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quadruplex est infernus. Unus est
infernus damnatorum, in quo sunt tenebrae et quantum ad carentiam divinae
visionis, et quantum ad carentiam gratiae, et est ibi poena sensibilis; et hic
infernus est locus damnatorum. Alius est infernus supra istum, in quo sunt tenebrae
et propter carentiam divinae visionis, et propter carentiam gratiae, sed
non est ibi poena sensibilis; et dicitur limbus puerorum. Alius supra hunc est,
in quo sunt tenebrae quantum ad carentiam divinae visionis, sed non quantum
ad carentiam gratiae, sed est ibi poena sensus; et dicitur purgatorium. Alius
magis supra est, in quo est tenebra quantum ad carentiam divinae visionis, sed
non quantum ad carentiam gratiae, neque est ibi poena sensibilis; et hic est
infernus sanctorum patrum; et in hunc tantum Christus descendit quantum ad
locum, sed non quantum ad tenebrarum experientiam.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Christus liberavit sua passione a peccato
mortali eos qui in via sunt, ut vel non committant, vel a commisso absolvantur,
si velint; non autem eos qui iam cum mortali peccato decesserunt, quibus debetur
ille infernus damnatorum.
|
|