Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De subiecto theologie

Pag 56


Item « scientie secantur quemadmodum et res » , ut dicitur
in III De anima . Ergo cum scientia creata et increata sint distincte
et similiter scientia creata beatorum et viatorum, sequitur
quod obiecta eorum sint distincta. Ergo Deus non erit subiectum
in istis tribus scientiis nisi aliter et aliter accipiatur.
Et posset dici quod istud argumentum non accipitur secundum
intentionem Philosophi. Textus enim Philosophi est
iste: « Secantur igitur scientia et sensus in res; que quidem potentia,
in ea que sunt potentia; que vero actu, in ea que sunt

Torna all'inizio