dux prior et onnis exercitus subsequenter cum oblationibus ad pedes eius, debito honore,
provoluti, plurimum thesaurorum contulerunt.
Porro Romani, viribus resumptis, conspiratione invicem facta, tertia die post congregati,
per medias plateas urbis, impetu facto, super nostros irruere conantur. Fit clamor et strepitus
in urbe. Nostri, a mensis, quibus assidebant, prorumpentes, ocyus in arma ruunt: hostibus
hostes occurrunt: dura frons durae fronti obviatur. Rogerius, filius ducis, cum mille
equitibus, nesciente patre, extra urbem a Romanis infestari, citissimus cum impetu advolat.
Sed Romanis fortiter insistentibus, nullus impetus praevalebat, donec dux: "Ignem!", exclamans,
urbe accensa, ferro et flamma insistit. Tunc demum Romani, incendium ferre non
valentes, in fugam vertuntur. Dux fugientes, extremos quosque cedendo, usque ad pontem
persequitur. Urbs maxima ex parte incendio, vento admixto accrescente, consumitur.
Nostri victores apud Lateranum revertuntur.
Romani itaque, hostes infra muros sibi imminere cernentes et eorum infestationibus
praegravari, ulterius ferre non valentes, consilio inter se prudentiores urbis habito, eligunt
sanius, apostolico suo confoederando, reconciliari, quam diutius in excepta ruina persistendo,
hostili gladio nullo quaestu ventilari. Sicque, pace expetita, collocutum accedentes, pluribus
circumventionibus de excusatione fraudis usi, tandem, venia impetrata,reconciliantur;
Sacramentis, pro libito papae et ducis obligati, foederantur. Nostris recedentibus, urbs a
calamitate hostili absolvitur. At vir apostolicus, perfidiam Romanorum cognoscens et ulterius
obsessione circumveniri cavens, consilio fidelium suorum usus, ad tempus, urbe digrediendo,
maluit Romanorum fraudem declinare, quam ibi persistendo, et libera facultate eis
concessa de se ipso periculum faciendo utrum ea, quae promittebant, fideliter, an non servarentur
tentare, sed cum duce in Apuliam secedens, apud Beneventum venit. Sicque in Apuliae
partibus usque ad extremum vitae, Roma invisa, permansit.
XXXVIII. - Roma, quondam bellipotens toto orbe florida,
Colla superborum domans, perlustrabas climata!
Leges dabas et habenis temparabas omnia.
Ante te tremebant duces, principes, imperia.
Curvabantur colla regum loris tuis domita:
Nil superba resistebant, ense tuo territa.
Ordinabas quod volebas. Duces sive principes
Deponebas superbos, servos dans humiles.
Artibus his exercuisti, justos habens judices.
Dumque justa sectabaris, fruebaris prosperis
Leges a te requirebant omnes reges saeculi:
Sententia per te data indivulsa perstitit.
Tempore haud longo talibus studiis,
Implicaris fraude tua turpibus negotiis;
Fraude tua clarescente moeres despicabilis.
Te jam nulli pertimescunt, terga praebes omnibus:
Arma tua hebetata carent acuminibus.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|