18. AUGUST. ( ex lib. De past.,  cap. 12, tom. IX.)  
 Nonne stultam . Dicitur aliquando in Scripturis  
sapientia pro astutia, abusione verbi, non  
proprietate. 
19. LANFR.  Placuit Deo per stultitiam , etc. Non in  
sapientia verbi praedico, quod probat, quia per stultitiam  
placuit Deo salvos facere credentes, et hoc  
probat, quia sapientia mundi non placuit, quod est  
in Dei sapientia, non cognovit mundus per sapientiam  
Deum. 
20.  Judaei . Judaei scandalizabantur quia regem  
suum crucifixisse dicebantur. 
21. AMBROS.  Judaei signa petunt . Unde dicunt:  
Nos scimus quia Moysi locutus est Deus, cum majus  
sit Lazarum de monumento vivum exiisse. 
22.  Et Graeci sapientiam . Quia nolunt audire  
praeterquam quae mundi ratione possibilia sunt. 
23.  Judaeis quidem scandalum . Scandalum est  
Judaeis dum audiunt Christum Filium Dei se profitentem,  
et Sabbatum evacuantem. 
24.  Gentibus autem stultitiam . Qui ea audiunt  
praedicare, quae dum rationi humanae non congruunt,  
insensata videntur, ut partus Virginis, et resurrectio  
mortuorum. 
25.  Virtutem et Dei sapientiam . Virtus Dei est,  
quia per ipsum omnia fecit Deus Pater; sapientia,  
quia per ipsum cognitus est Deus. 
26. AUGUST. ( ex lib.  I  Quaest. evang. , quaest. 14,  
tom. IV).  Virtutem Dei et sapientiam . De Domino  
nostro dixerunt Judaei:  Unde sapientia haec, et virtutes?   
Sapientia in his quae loquebatur. Virtutes in  
his quae operabatur. Ideo Apostolus dicit Christum  
Dei virtutem et Dei sapientiam. Virtutem retulit ad  
signa propter Judaeos. Sapientiam autem, aut doctrinam  
ad Graecos, id est, gentes [ al.  sapientiam  
autem ad doctrinam propter Graecos]. 
27. AUGUST. ( Enar. in psal.  LXVIII, concion. 1,  
tom. VIII).  Quia quod stultum est . Quid enim tam simile  
imprudentiae quam, cum haberet in potestate una  
voce suos persecutores prosternere, pateretur se  
teneri, flagellari, conspui, colaphizari, spinis coronari,  
ligno affigi? Imprudentiae simile est, et stultum  
videtur.
  |  
  |