: Formularium florentinum artis notariae

124


iuris ac constituti auxilio, omnique alii exceptioni speciali
et generali.
DE DOCTRINA HUIUS ARTIS.
Nota quod melius est quod predictum instrumentum
cantet et fiat in persona mulieris, ea presente, si fieri
potest, ut infra continetur: et quod quantitas donationis,
secundum Florentinum constitutum, sit et fiat
pro medietate quantitatis summe dotis, ita tamen
quod ipsa do[n]atio non excedat ultra libras .L., quanvis
dos fuerit librarum .C., vel ultra. Et quod fideiussor
pro dote vel donatione non datur, nec tenet eius obligatio.
Verumtamen post quis extraneus, puta pater
viri, vel alius, una cum filio, et filius cum patre, sive
sit emancipatus, vel non, et insimul, et quilibet in solidum,
dotem confiteri et donationem facere et se obligare,
ut superius continetur, mutando ea que mutanda
sunt, prout breviter videri potest.
DE VENDITIONE REI STABILIS.
In Dei nomine amen, feliciter. Talis filius talis de
tali loco, obligans se et heredes ad omnia infrascripta
observanda, vendidit, dedit, tradidit et concessit tali filio
talis, de tali loco, terram positam ad Sala[m], habentem
hos confines: .I. talis, .II. talis, .III. et .IIII. talis, infra
hos fines, vel si qui alii sunt veriores, totam una cum
omnibus que super se et infra se habet, et cum omni
iure et actione, usu seu requisitione et acessione sibi
exinde vel proinde conpetenti vel pertinenti, pretio
soldorum .C. bonorum denariorum pisanorum, de quibus
dictus venditor a dicto emptore vocavit se bene solutum.
Quatenus liceat dicto emptori et heredibus predictam
terram et rem venditam semper habere et tenere
et possidere, et quicquid sibi suisque heredibus
placuerit facere, sine alicuius contradictione et molestia,

Torna all'inizio