ad tenendum et excolendum, et refrugiandum amodo et usque in 
.XXti.VIIIIm. annos expletos terras predicti sui monasterii, quas habet 
in finibus Caudenses, loco ubi Lari dicitur, pertinencia sui monasterii 
per cartulam offercionis, quomodo Radecisi filius cuiusdam 
Antecisi, pro redepmcione anime sue, offeruerat in prefato monasterio 
Sancti Vincencii, integram rem suam, quam habuerat in 
finibus Caudenses, loco ubi Lari dicitur, vineis et terris, campis 
et silvis, pratis et aspris, cultum et incultum omnia et in omnibus, 
de quibus nec sibi, nec cuilibet alteri nichil reservaverat, sicut in 
ipsa chartula offercionis continere videtur, et nos daremus ei censum 
annualiter usque in terminum constitutum, quod hic subter 
declaramus. cumque taliter inter nos convenisset, et ut conveniencia 
ista secundum legem fieret convocavimus infra nos Adelfrid 
iudicem civitatis Capuane, et per iam dictum scriptum libellarium 
dedit et tradidit nobis integram rem, quantum predicto suo 
monasterio pertinet in suprascripto loco Lari, sicut predicta cartula 
offercionis continet, ut liceat nobis cum predicta chartula exinde 
causare et contendere, et omnem finem facere cum omnibus, qui 
necesse fuerit, et cuncta frugia, que nobis Deus exinde dederit 
per singulos annos, nostre sint potestati, sicut in ipso scripto libellario 
continere videtur. propterea guadiam vobis dedi, et mediatorem 
vobis posui me ipsum tali tenore, ut per singulos annos 
usque in suprascriptos .XXti. VIIIIem annos expletos demus ei semper, 
in festivitate Sancti Vincencii, parium de brodini boni unum, et 
ad completos suprascriptos annos nos qui supra Milo iudex, et nostri 
heredes debeamus remittere ad potestatem predicti vestri monasterii 
ipsam cartulam offercionis, quam apud nos remisisti, cum 
omni continencia, quantum in predicta chartula continet, faciendi 
exinde omnia, que vobis placuerit. si autem ego qui supra Milo 
vel mei heredes non dederimus vobis per singulos annos constitutum 
parium de brodini, et si non compleverimus omnia, sicut
  |  
  |