: Legenda versificata sanctae Clarae Assisiensis

Pag 2360


Hic sibi nidificat, hic thesauriçat, et ipsa
Fit sibi munimen, defensio, mentis asylum
Adversus carnem, mundum, magnumque tyrannum.
Cum nichilo pugnat, cum paupertate triumphat.
Res nova! Virgo petit, ob paupertatis honorem,
Quod novus Ordo suus in paupertate creatus
Sedis apostolice munimine perpetuetur.
Sit licet insolitum quod pauper Clara requirit,
Id tamen inpletur, paupertatisque beate
Littera papalis titulum confirmat eisdem.
Post, licet ob sevas corrupti temporis iras
Terrea pauca sibi vellet concedere Papa,
Ipsam promittens a voti solvere lege,
Restitit, et Pape fertur sic esse locuta:
'A Christi penitus absolvi nolo sequela'.
Alta sapit mulier, audens obstare magistro,
Pontifici summo, solvendi sive ligandi
Suppremum cui posse dedit divina potestas!
Forte quod inbiberat illius pocula, cuius
Nec falli doctrina potest nec fallere novit,
Et quod agebat eam divinus Spiritus intus.
Est ibi libertas, ubi spirat; quos agit, illi
Non sunt sub lege: legi preiudicat omni.
Cum sibi questores victus quesita reportant,
De modicis gaudet, de multis mesta videtur;
Integer allatus panis sibi displicet, et plus
Particule seu frustra placent et fragmina panis.
Et quia despiciens magnum multumque perorrens,
Proficit ex modico cumulareque gaudet in ipso;
Virtutum Dominus, dulcis, pius adque benignus,
Multiplicare volens modicum, quo virgo meretur,
Et Clare meritum claris extollere signis,
Incipit a modicis in laudem virginis huius,
Conventum satians uno de pane Sororum.
Clarius ut pateat, subscripta relatio pandit.

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio