5. Praeterea, spes, ut dictum est, art. praec. in corp., dicit protensionem appetitus
in aliquod arduum. Sed hoc idem invenitur in audacia, confidentia, sive
fiducia, et ira. Ergo omnia ista sunt idem quod spes.
SED CONTRA, quorum definitiones sunt diversae, et ipsa differunt. Sed definitio
spei non convenit aliis passionibus. Ergo et spes ab aliis passionibus distinguitur.
Praeterea, quaecumque sunt idem, unum non potest esse sine altero. Sed spes
potest esse sine aliis. Ergo spes ab aliis differt.
Praeterea, motus differunt penes terminos. Sed non est idem terminus seu
obiectum spei, et aliarum passionum: quia speratum bonum est obiectum spei;
non autem, per se loquendo, aliarum passionum. Ergo spes differt ab aliis passionibus.
Solutio
Respondeo dicendum, quod passiones animae, de quibus loquimur, primo
distinguuntur ex hoc quod quaedam important bonum et malum absolute; et
hae pertinent ad concupiscibilem: quaedam vero important aliquam mensuram
boni vel mali, ut ex praedictis patet; et hae pertinent ad irascibilem. Passionum
ergo in concupiscibili existentium quaedam important habitudinem concupiscibilis
ad suum obiectum; quaedam vero motum ipsius respectu obiecti; quaedam
vero impressionem relictam in ipsa ex praesentia obiecti.
Cum autem obiectum appetitus sit bonum vel malum, quodlibet istorum per
haec duo dividitur. «Amor» enim importat habitudinem concupiscibilis ad
bonum; «odium» vero ad malum: quia amor amatum ponit connaturale, et
quasi unum amanti; cuius contrarium facit odium. Et quia haec habitudo perficitur
ex praesentia obiecti, ideo amor secundum perfectam sui rationem est
habiti, ut dicit Augustinus. Motus autem concupiscibilis
in bonum, dicitur «desiderium»: in malum autem est innominatus, sed
dicatur «fuga». Impressio vero relicta in concupiscibili ex praesentia boni, dicitur
delectatio vel «gaudium»; sed praesentia mali dicitur «tristitia» vel dolor.
Qualiter autem tristitia et dolor differant, supra, distinct. 15, dictum est. Eodem
etiam modo differunt delectatio sensibilis et gaudium. Laetitia autem dicit
effectum gaudii in dilatatione cordis; unde dicitur laetitia quasi latitia: exultatio
autem effectum ipsius in signis exterioribus, inquantum gaudium interius ad
exteriora prorumpens, quodammodo exilit.
Quia autem irascibilis propter concupiscibilem est animalibus data, ut non
deficiat in suo actu; ideo passiones irascibilis ex passionibus concupiscibilis
originem habent. Adiuvat autem concupiscibilem irascibilis et in bono et malo.
|
|