Rex uero Priamus multo dolore deprimitur de eo quod Achilles  
contra promissa sua bellum intrauit. Putat eum magis decipiendi  
causa dixisse. Regine, consorti sue, multum improperat, quia si uerbis  
eius fidem adhibuisset, maximo fuisset uituperio inuolutus. Dolet  
etiam Polixena, cui iam placuerat Achillem ipsum in maritum habere.  
Achilles uero infra predictos sex menses de uulneribus sibi  
factis a Troilo ope salubris medicine restitutus est sanitati. Feruentem  
tamen contra Trolium concepit ardorem, qui eum sic grauiter  
uulnerauit. Dicit enim necessario euenturum ut per manus suas  
Troilus turpiter moriatur.  
Temous belli, hiis gestis, superuenit in quo xviiii<um> letale prelium  
est commissum. Nam ambobus exercitibus simul iunctis et  
mutuo dimicantibus inter se, ex utraque parte committitur magna  
cedes. Achilles uero antequam bellum intraret, coram se suis Mirmidonibus  
conuocatis, de Troilo eis grauem querelam exposuit, et ideo  
mandatis et precibus monet eos qualiter contra Troilum in bello debeant  
procedere, et eis omnibus simul iunctis, ad nichil aliud cor  
apponant quam ut Troilum in medio eorum includere studeant,  
sic quod eum firmiter ualeant detinere, et detentum  non ipsum  
interficiant sed tamdiu ipsum impediant debellando donec ipse  
ad eos perueniat, qui non longe semper in bello erit remotus ab eis.  
Et Achilles tunc, suo colloquio fine facto, bellum ingreditur, quem  
sui Mirmidones insecuntur. Interea Troilus in maxima militum  
comitiua et in magna uirtutis audacia bellum intrat, in Grecos  
irruit, eos sternit, uulnerat, et occidit, sic quod in breui hora factum  
est in sue uirtutis potencia quod Greci sunt dare terga coacti et a  
facie fugere Troyanorum, constituente sole meridiem ea hora, sic  
quod Greci quasi deuicti fugiendo precipites ad tentoria sua festinant.  
Tunc Mirmidones, qui erant numero duo milia pugnatorum, in bello  
se ingerunt animosi, simul tamen iuncti et mandati eorum domini  
non obliti. In Troyanos igitur in ore gladii se inmittunt et Greci  
campum recuperant et durum prelium committitur inter utrosque.  
Mirmidones autem Troilum inter bellantes sollicita mente querunt,  
ipsum animose bellantem inter turmas inueniunt. Tunc ipsum ex  
omni parte circumdant, in medio eorum ipsum constituunt. Sed 
  |  
  |