Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 16


cum honore conduxit. Ubi vero licentiam redeundi concessit, in Apuliam reversus, omnem
terram placidam et sibi oboedientem invenit, quam longo tempore tanta in pace rexit, ut
vix in aliquo tempore suae dominationis latro, vel praedo, vel qui suis imperiis contradicere
auderet, posset inveniri. Duos itaque fratres suos comites fecit, Malgerium Capitanatae, Willelmum
vero in Principatu. Sed Malgerius, moriens, cum omnem comitatum suum Willelmo
fratri reliquisset, Willelmus, Gaufridum fratrem suum diligens, ei concessit.
XVI.-Robertus vero Guiscardus, cum apud Scriblam moraretur, Calabros fortiter impugnans,
cum videret suos propter infirmitatem loci et aëris diversitatem languescere, saniorem
locum expetens, non quidem ut timidus hostes devitando retrorsum vadens, longius recepit.
Sed potius, quasi in hostem iens, in viciniorem se conferens, castrum, quod Sancti Marci
dicitur, firmavit. Sed cum, firmato castro, quid victus introduceret non inveniret - abstraxerant
enim circummanentes ad proxima castra quaeque habebant, ne ab ipsis diriperentur quodam
vespere dapifer, qui omni domui suae praeerat, requisivit ab ipso quid in crastinum
comesturi erant ipse et milites sui: dicens se neque victum, sed neque victi pretium ad
emendum habere; et si pretium haberet, nusquam, ubi cum pace adiri posset, invenire posse.
Guiscardus usque ad sexaginta, quos Sclavos appellant, totius Calabriae gnaros, secum habens,
quos quasi fratres fidelissimos sibi benefactis et majoribus promissis effecerat, sciscitatus
est ab eis utrum locum adibilem scirent, quo praedam posset capi. Quibus respondentibus
se ultra altissimos montes, via praeruptissima, in profundis vallibus praedam permaximam
scire, sed sine magno discrimine extrahi non posse, Robertus tale fertur dedisse
responsum: "Eja, tutissimi vitae meae fautores, ita ne patiemini Guiscardum et vos ipsos
a fame affici. Causa victus adquirendi dubia fortuna usque in periculo vitae temptanda est.
Nam et temptantes saepe triumphaliter evasisse audivimus, neminem vero, qui fame interierit,
laudari. Ite - inquit - nocturni praedones! Ebrietas Calabros minus vigiles esse
permittit: nam et hunc diem celebrem habentes, ex more conviviis et potationibus studuerunt.
Praecedite! Subsequar militibus armatis". Sicque, lecto parato, cum jam collocatus
esset, de nocte, nullo sciente, consurgens, vili veste et scarpis, quibus pro calceariis
utuntur, ad similitudinem abeuntium sese aptans, illis medius jungitur. Sicque per totam
noctem ignotus comes illis factus, nulli eorum verbum fecit. Nam neque excitare volebat,
ne forte ita quis esset deprehenderetur; quia enim eiusdem gentis erant, non ex toto sese
credebat illis. Porro, ubi ad locum praedae ventum est, quidquid ibi invenerunt ante se
colligentes, ipse crebris saltibus et vibrante hastili, ut reditum accelerarent, socios hortabatur.
Sed, antequam illucesceret, ii, quibus damnum illatum fuerat, sua ablata perpendentes, cum
ducentis militibus, ut praedam excutiant, prosecuntur. At Guiscardus, insequentes approperare
videns, et socios, ne praeda privari patiantur, sese ad invicem audacter cohortari audiens,

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio