Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1024


SED CONTRA, impossibile est aliquid esse frustra factum a sapiente et omnipotente
et optimo artifice. Sed si natura humana non repararetur, esset frustra
facta. Ergo necesse est eam reparari.
Praeterea, impossibile est aliquid esse inordinatum in universo. Sed si culpae
humanae naturae non adhiberetur poena vel satisfactionis vel condemnationis,
esset aliquid inordinatum in universo. Ergo necessarium est, si a damnatione
humana natura reparatur, quod hoc fiat per modum satisfactionis, cum culpa
per poenam ordinetur.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod congruentissimum fuit
humanam naturam, ex quo lapsa fuit, reparari. Fuit enim conveniens quantum
ad ipsum Deum: quia in hoc manifestatur misericordia Dei, potentia, et sapientia.
Misericordia quidem sive bonitas, quia proprii plasmatis non despexit infirmitatem:
potentia vero inquantum ipse omnium nostrorum defectum sua virtute
vicit: sapientia autem inquantum nihil frustra fecisse invenitur. Conveniens
etiam fuit quantum ad humanam naturam, quia generaliter lapsa erat. Similiter
etiam ex perfectione universi, quod totum quodammodo ad salutem hominis
ordinatur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod naturale dupliciter dicitur. Uno modo id quod
consequitur ex principiis speciei; et hoc non mutatur per peccatum nec in
homine nec in Daemone, sicut nec species. Alio modo dicitur naturale id ad
quod natura est ordinata: et quantum ad hoc, naturale per peccatum tollitur,
inquantum aufertur beatitudo ad quam natura ordinata est, et diminuitur habilitas
ad ipsam: et sic natura corrupta erat, quia non poterat perduci ad beatitudinem
ab aliquo illius naturae corruptae, nisi natura reparata esset.
Ad secundum dicendum, quod hoc quod omnes homines non reparantur, non est
ex insufficientia medicinae reparantis, cum sit sufficiens, quantum in se est, ad
reparandum omnes qui naturam humanam habent, vel habere possunt; sed ex
defectu eorum qui reparationis effectum in seipsis impediunt; sicut etiam carentia
visus, qui humanam naturam consequitur, causatur in caecis natis ex defectu
materiae.
Ad tertium dicendum, quod natura Angeli non tota corruerat; et iterum angelus
peccans, statim in malo confirmatus fuit, non autem homo; et ideo natura
humana reparari debuit, non autem natura angelica. De hoc etiam sunt plura
notata supra.

Torna all'inizio