Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 226

libro VII


exornationum quedam ampliant orationem, quedam ad brevitatem ducunt. Quod similiter quedam exhornationes sententiarum faciunt, ut a nobis superius est ostensum, (8) quia sicut quedam extendunt orationem, ita quedam ornamenta sententiam et velud quedam coartant sermonem, ita quedam habent potestatem sententiam coartandi.
(9) Sed de illis xxxv verborum exornationibus et de sententiarum XIX coloribus ad presens non duximus repetendum, quia sufficienter a nobis est de illis superius expeditum (10) sed decem colores transuntionum hic volumus iterare causa expediendi plenius gravitatem ipsorum et quia de transuntivis precipue intendimus hic docere.
28. (1) DE TRANSUMPTIVA GRAVITATE DECEM EXORNATIONUM .
(2) Decem exornationum que ad transsuntionem pertinent quattuor sunt que inter eas plus gravitatis habent; sex autem viam faciliorem tenent nec tantum in se continent gravitatis.
(3) Graviores equidem sunt iste quattuor: nominatio, pronominatio, permutatio, translatio. (4) Minus gravitatis habent iste sex: denominatio, circuitio, transgressio, superlatio, intellectio et abusio. De his ergo per ordinem videamus.

Torna all'inizio