Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 115

Liber II


Personae omnino duae sunt, eius qui scribit et eius ad quem scribit. Quoniam autem neque omnes neque ad omnes scribere eodem modo debent, (aliter enim ad pares, aliter ad superiores, aliter ad inferiores scribimus) personarum in primis habenda ratio est. Sunt igitur in omni persona quinque potissimum consideranda: natura, fortuna, studium, dignitas, affectio. In natura considerandus est sexus, ut, vir an mulier; aetas, ut puer an adolescens, natu grandior an senex; nation, ut, Italus an Gallus; patria, ut, Romanus an Venetus. In fortuna consideratur, ut nobilis an ignobilis; condition, ut servus an liber; ordo, ut eques an senator; opes, ut dives an pauper; existimatio, ut clarus an obscures; amplitude, ut potens an impotens, alicuius autoritatis an nullius; status vitae, ut pater an filius, maritus an coelebs, privatus an cum potestate. In studio consideratur ars liberalis, ut medicina, pictura, sculptura, mercatura; an illiberalis, ut sutoria, institoria, fullonica, lignaria, ferraria caeteraeque eius generis, quae recepto graeco vocabulo mechanicae appellantur. Consideratur praeterea disciplina, ut philosophus an astrologus, orator an causidicus. Habitus etiam et professio quaedam, ut religiosus an popularis sive, ut graece dicam, laicus. Religionis praeterea professio et ordo non unus, ut, Petri,

Torna all'inizio