Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 78


illi exclusi sunt in terre huius ultima corruentes. Omnis enim, qui
se humiliat, exaltabitur et qui se exaltat humiliabitur
.
Illis igitur, qui causa discordie fuerant, sic a celestibus finibus
exturbatis isti tranquillissime deitatis semper vultibus asistentes eterne
pacis ad invicem gaudiis confruuntur. Huius pacis concordia in illis
duobus cherubim aureis signabatur, quos dominus in oraculo ponendos
censuit mutuis se vultibus in propitiatorium respecturos. Per cherubin
namque omnis conventus angelice militie velut a parte totum ostenditur.
Hii mutuis se vultibus in propitiatorium dicuntur respicere, dum
concordissimis animis in illius supercelestis ierarchie principium
creduntur anhelare. In duobus vero id prefigitur, quod omnis concordia
amica parilitatis est, que ante per numerum binarium explicatur. Hoc
idem refigurari putandum est in cherubin alteris, quos Salomon sic
in medio templi statuit, ut invicem alis contingentibus iungerentur. In alis,
quibus ad alta volatur, virtus superne contemplationis innuitur. Alas ergo
suas cherubin, hoc est angeli, iungunt, quia de divine essentie veritate
unum idemque penitus sapiunt.
Quod autem in descriptione huius pacis gradualem ad inferiora subgressionem
posuimus, in hunc evadit sensum: quod videlicet - cum
iuxta excellentissimum Dionisium tres sint angelice ierarchie, prima,
que seraphin, cherubin et thronos; media, que potestates, dominationes et
virtutes; ultima, que principatus, archangelos et angelos continet - ita hee
sunt summe artis ordinatione disposite, ut prima ierarchia tamquam ea,
que sine medio divinis optutibus heret, qualiter inferiora hec amministranda
sint ab ipso fonte lucis principaliter hauriat, a qua postea media et a
media ultima que sint facienda condiscant. Unde et prima ierarchia
purgare, illuminare, perficere, ultima purgari, illuminari, perfici dicitur;
media vero utraque decorari habitudine predicatur.

Torna all'inizio