Gotifredus Viterbiensis : Memoria seculorum

Pag 100


De regibus Grecorum.
De Grecorum regni origine inferius satis dicetur, ubi Italicorum lineam orditi sumus.
Diximus enim, quia de proienie Sem . . . . . . . . . . . . Ab Italicis enim Troia destructa est.
Monstratum est etiam superius, Alexandrum Magnum a Iovis semine procreatum,
quemadmodum in suo epitafio continetur, cum dicit: Alexander semen Iovis et cetera, teste
Solino de mirabilibus mundi.
De regibus Lombardorum.
Lombardorum regum legimus Alcuinum fuisse . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
et regnum Lonbardorum suo tempore expiravit.
Hic ponendum est de regibus Gothorum et Ungarororum et Anglorum.
De genealogia et origine regum Germanorum, que est regum Francorum
vel Teutonicorum.
Noe vixit. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Fridericus primus, nepos Conradi tercii, imperat nunc annis 35, et cum eo filius eius
Henricus sextus.
Ecce habes, lector, clarissimam regum genealogiam a tempore diluvii usque ad
imperatorem nostri temporis dominum Fridericum; ita dumtaxat quod omni tempore et
per omnes etates successio fiat illius sanguinis sive de patre in filium sive in fratrem sive
in nepotem aut in consanguineum istius parentele. Et si aliquando in alienam proieniem
successio regum exorbitasse asseritur, semper ad prime stirpis propaginem redire monstratur,
et semper ad propriam rediit parentelam.
Alexander Magnus etiam ex eadem regum propagine legitur emanasse, teste Solino
de mirabilibus. Qui asserit, epitafium Alexandri in Babilonia sic incepisse: Alexander

1



5




10




15




20


Torna all'inizio