fit ut nomen gratius pro minus grato ponamus, hoc modo: 'Recordare, Domine, patrum nostrorum Abraam, Ysaac et Iacob'. (5) Quandoque minus gratum ponimus, ut auditores amplius commoveamus. Unde Lucanus: 'Ad Cinnas Mariosque venis'. Hii enim fuerunt maximi rei publice inimici.
31. (1) PERMUTATIO.
(2) Permutatio fit in nomine tam proprio quam comuni. Hec aliud verbis, aliud sententia, sicut allegoria, demostrat et fit per similitudinem, argumentum atque contrarium.
(3) Fit per similitudinem cum plures translationes accedunt, ducte simili ratione, (4) hoc modo: 'Si canes funguntur officio luporum cuinam presidio pecuaria credemus?' Ecce, 'canes' significant prelatos, 'lupi' mercenarios seu tirannos, 'pecuaria' populares et ita plura similia hic concurrunt. (5) Fit per argumentum a persona vel loco vel ab alia re sumptum, quod frequenter in sacra scriptura contingit (6) et tunc quandam similitudinem oportet intervenire, ut si per 'David' Christum intelligas, per 'vas lactis' plenitudinem sue gratie, per 'fundum' beatam Virginem, per 'Goliam' principem tenebrarum, per 'gladium' potestatem sibi ablatam. (7) Fit per contrarium, ut si per 'Rachel morientem in
|
|