Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 136


47. At vero rex Rothari postquam annos sedecim et menses quattuor regnum
tenuerat, vita decedens, Langobardorum regnum Rodoald suo filio reliquit. Hic cum
iuxta basilicam beati Iohannis baptistae fuisset humatus, post aliquantum tempus quidam, iniqua cupiditate succensus, eius sepulchrum noctu aperuit et quicquid in ornamentis
eius corporis repperit abstulit. Cui beatus Iohannes per visionem apparens, eum
vehementer exterruit eique dixit: "Cur ausus es corpus istius hominis contingere?
Fuerit licet non recte credens, tamen mihi se commendavit. Quia igitur hoc facere
praesumpsisti, numquam in meam basilicam deinceps ingressum habebis". Quod ita
quoque factum est. Quotiescumque enim voluisset beati Iohannis oraculum ingredi,
statim velut a validissimo pugili guttur eius feriretur, sic subito retro ruebat inpulsus.
Veritatem in Christo loquor; hoc mihi ipse retulit qui hoc ipsum suis oculis factum vidit.
Rodoald igitur post funus patris Langobardorum regnum suscipiens, Gundipergam
Agilulfi et Theudelindae sibi filiam in matrimonium sociavit. Haec Gundiperga regina
ad instar suae genetricis, sicut illa in Modicia, sic et ista intra Ticinensem civitatem
basilicam in honorem beati Iohannis baptistae construxit, quam mire ex auro et argento
peplisque decoravit rebusque singulis opime ditavit; in qua et eius corpus tumulatum
quiescit. Haec dum de crimine adulterii apud virum accusata fuisset, proprius eius
servus Carellus nomine a rege expetiit; ut cum eo qui reginae crimen ingesserat pro
castitate suas dominae monomachia dimicaret. Qui dum cum criminatore illo singulare
certamen inisset, eum cuncto populo adstante superavit. Regina vero post hoc
factum ad dignitatem pristinam rediit.
48. Rodoald quoque, ut fertur, dum uxorem cuiusdam Langobardi stuprasset,
ab eodem interfectus est, postquam septem diebus et quinque regnavera annis. Huic
successit in regni regimine Aripert, filius Gundoaldi, qui fuerat germanus Theudelindae
reginae. Hic condidit apud Ticinum oraculum domini Salvatoris, quod extra portam
occidentalem, quae dicitur Marenca, situm est; quod et ornamentis variis decoravit
et substantiis sufficienter ditavit.
49. His diebus defuncto Eraclio Augusto apud Constantinopolim, Heraclones, eius

Torna all'inizio