Inter amicos, si non fallimur, nos affectus vester ascribit, et speramus, quod etiam ad eos, qui nobis
dilectionis vinculo coniunguntur, pure affectionis prorogetis affectum. Hinc est, quod paternitatem
vestram, qua possumus, prece rogamus, quatenus caros nobis in Domino .. priorem et canonicos
ecclesie Spoletane sic habeatis nostri amoris intuitu commendatos, ut opere clareat, quod pro dilectis
apud amicum interpellat amicus, presertim super cuiusdam temperatione mandati, quod de multo
rigore, ut dicitur, editum loci libertatem invertit et consuetudini iniuriatur antique. Ad hec, si
preces forte non sufficiunt, preceptum dirigit Apulus in Lombardum.
VII 74
Sunt, qui rogant pro suis, sed ego pro vestris, ut interdicat expressius favorabilior exauditionis causa
repulsam. Et ecce, pro magistro Riccardo, meo notario, quidem vestro, vobis porrigo preces meas,
et, ut non nominalis tantum, sed realis existat, in eo exaudiri postulo plus quam meo, ut preces ipse
pro rogato satisfaciant et rogante.
VII 75
Credentes vos iustitie zelatores vobis in iure suo .., latorem presentium, commendamus, petentes, ut
circa ipsum non plus procedatur in pena, quam inveniatur in excedente commissum, quin immo, ut
venia locum inveniat, si placet, plus manna quam virga utatur pii dextera correctoris.
VII 76
Care comes .. et accepte multum in Domino!
Libenter vos precibus ad opera pietatis invito, ut, quem strenuitas terre magnum exhibuit, pietas
reddat celo maiorem. Sane causam, quin immo casum .. pauperis orphani, latoris presentium, ut
accepi, vestra nobilitas non ignorat, et vix manum relevationis nisi vestram invenit. Unde non vult
vobiscum contentiosum subire iudicium, ne ipsum moles vestre magnitudinis deprimat, sed ad
intercessorum recurrit suffragia, non, ut querelam instituat, sed ut ipsum ad gratiam vestram intercessio
multiplicata restituat et non omni solacio remaneat destitutus. Porro talibus, comes, libenter
me offero et fiducialiter circa magnitudinem vestram talia procuro negotia, in quibus etiam procul
dubio vestrum prosequor interesse, cum ille ad retributionis debitum obligetur, qui pro terrenis
celestia, pro caducis stabilia et pro temporalibus recompensat eterna. Ergo, si placet, hunc pauperem,
hunc orphanum, hunc abiectum ad vestram misericordiam introducat intercessio vestri Thome
vel potius et melius summi retributio redemptoris et illius intuitus, ad cuius vos obsequium devovistis.
Aperiat itaque huic adolescenti vestra devotio viscera pietatis, ne illi, quod absit, pauca denegetis,
cui vos ipsi liberaliter obtulistis.
|
|