testimonio et iudicio definiri. Lanfrancus quamuis alligatum
illum suo tempore facta ab eo professione teneret, maluit tamen
pro successoribus laborare quam eis in posterum indiscussam
hanc tantam calumniam discutiendam reseruare. Vterque igitur
in Paschali solennitate ad regem uenit, ibique prolatis in medium
partium rationibus sententiam de negotio regalis curia dedit.
Iussum tunc est fieri scriptum totius causae continens finem.
Lanfrancus Alexandro papae epistolam direxit in qua ei totius
negotii gestionem breuiter et ueraciter enarrauit. Vtraque
scripta subter annexa sunt, praemissa professione quam Thomas
Lanfranco coram rege et eius curia manu in manum porrexit:
iii. Decet christianum quenque christianis legibus subiacere,
nec his quae a sanctis patribus salubriter instituta sunt quibuslibet
rationibus contraire. Hinc nanque irae dissensiones inuidiae contentiones
ceteraque procedunt, quae amatores suos in poenas
aeternas demergunt. Et quanto quisque altioris est ordinis, tanto
impensius diuinis debet obtemperare preceptis. Propterea ego
Thomas ordinatus iam Eboracensis aecclesiae metropolitanus
antistes auditis cognitisque rationibus absolutam tibi Lanfrance
Dorobernensis archiepiscope tuisque successoribus de canonica
oboedientia professionem facio, et quicquid a te uel ab eis iuste et
canonice iniunctum michi fuerit seruaturum me esse promitto.
De hac autem re dum a te adhuc ordinandus essem dubius fui,
ideoque tibi quidem sine conditione, successoribus uero tuis
conditionaliter, obtemperaturum me esse promisi.
iv. Anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi millesimo
septuagesimo secundo, pontificatus autem domni Alexandri
papae undecimo, regni uero Willelmi gloriosi regis Anglorum et
ducis Northmannorum sexto, ex praecepto eiusdem Alexandri
papae annuente eodem rege, in presentia ipsius et episcoporum
atque abbatum, uentilata est causa de primatu quem Lanfrancus
Dorobernensis archiepiscopus super Eboracensem aecclesiam
iure suae aecclesiae proclamabat, et de ordinationibus quorundam
|
|