Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 803


loci superducere audeat, quin potius Dei
servis inibi degentibus strenuum ex suo numero
pari consensu Pastorem eligere liceat:
quod qui irrumpens, et alium extrinsecus
non Pastorem sed lupum subintrat, ac per
hoc in tremendo iudicio paenam praeparasse
certissime noverit. Praecipientes ergo omnimodis
praecipimus et sub interminationem
iubemus, ut nullus ex Praesulibus, Ducibus,
Comitibus, Castaldionibus, vel quibuslibet
partis publicae Officialibus, seu discurrentibus
Missis nostris, aliquam suprataxato venerabili
loco, vel eis qui ad ipsum pertinent
rebus, vel familiis inferre audeat molestjam:
sed liceat Dei servis inibi libere ac secure
degentibus, pro nostri statu Imperii altissimum
Dominum assiduis precibus implorare.
Quod qui praesumperit et hanc nostrae auctoritatis
evidentissimam praeceptionem vel
in minimo violasse convictus fuerit immunitatis
nostrae, mulctam triginta libras argenti
probatae monetae publicae Sancto ac reve¬rendo
Coenobio componere compellatur.
Et ut haec nostrae largitionis, confirmationis
acque donationis, nec non etjam immunitatis
atque defensionis Augustalis auctoritas
firmior ac stabilior habeatur, et diligentius
futuris temporibus observetur, manu propria
subter insignitam ex bulla nostra eam
jussimus annotari.
Signum Domni Ludovici Serenissimi Imperatoris
Augusti.
Giselbertus Presbyter et Notarius ex jussu
Imperiali scripsi et subscripsi.
Data septimo Calendas Junias, Indictione
sexta. Actum civitate Capua, anno
Domni Ludovici Serenissimi Imperatoris
Augusti vicesimo quarto in Dei nomine
feliciter.”
Altera vero die Caesar Clementissimus in
eodem Conventu positus, admittens petitionem
Domni Romani Abbatis, sibi per Celsum
sui Coenobii Praepositum atque legatum transmissam,
subdidit Ecclesjam Sancti Mauri Martyris
in colle Amiternino constitutam, de qua
idem Romanus in Piscariensem Abbatem assumptus
fuerat, et lilbentissime contulit Casauriensi
Monasterio. Indeque Imperialis praecepti
paginam fieri iussit, in qua repetitis etjam
quibusdam de his quae in hesterno praecepto
continentur, ipsam sigillo et proprio signo roboravit,
quae Monasterio porrecta et habita,
et ejus exemplo in instrumentali volumine
pro recordatione descripta sic est.
PRIVILEGIUM SECUNDUM.
De Sancto Mauro de Amiterno.
“ In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei
aeterni, Ludovicus divina ordinante providentia
Imperator Augustus: Omnibus Sanctae
Dei Ecclesiae nostrisque fidelibus praesentibus
scilicet et futuris, cognitum fieri
volumus, eo quod venerandus vir Romanus
Monasterii Sanctae et Individuae Trinitatis,
quod olim Deo inspirante construximus,
Abbas nostram humiliter imploravit mansuetudinem
per Celsum sui Coenobii Monachum
atque legatum, ut Ecclesjam Beati
Martyris Mauri in colle Amternino constitutam,
cum ominibus quae ad ipsam respiciunt
rebus mobilibus atque immobilibus

Torna all'inizio