Quot sunt virtutes morales, et quomodo
earum numerus est sumendus.
Cap. III.
Philosophus circa finem V. Ethicorum praeter Prudentiam,
et iustitiam, enumera 10. virtutes morales, videlicet,
Fortitudinem, Temperantiam, Honoris amativam,
Magnanimitatem, Largitatem, Magnificentiam, Mansuetudinem,
Veritatem, Affabilitatem, et Eutrapeliam, quam
bene vertibilitatem, vel societatem appellare possumus.
Igitur computata Iustitia, et Prudentia duodecim sunt
virtutes morales; de quibus omnibus quid sunt, et quomodo
decet eas reges habere, et quas partes habent, vel
virtutes annexas, singulariter est dicendum. Numerus autem
earum sic potest accipi. Nam cum subiectum virtutis
sit, vel intellectus, vel voluntas, vel appetitus sensitivus:
omnis virtus moralis, vel in intellectu, ut Prudentia:
vel in voluntate, ut Iustitia, vel in appetitu sensitivo,
ut ille decem virtutes morales, quas enumeravimus,
quas tangit Philosophos circa finem 2. Ethicor. Possunt
alio modo sic accipi hae virtutes. nam virtutes sunt medietates
quaedam, et non habent fieri, nisi circa ea quae sunt
in potestate nostra, in quibus decet nos ponere medietatem,
vel aequalitatem, sive rectitudinem: huiusmodi autem,
tria sunt, scilicet, rationes, passiones, et operationes
exteriores: per virtutes enim debemus habere rationes
rectas, passiones moderatas, et operationes exteriores
aequatas, et mensuratas. Secundum ergo, quod habemus
rationes rectas sumitur Prudentia, prout vero habemus
exteriores operationes mensuratas, et aequatas habet esse
Iustitia, sed prout sunt in nobis passiones moderatae accipiuntur
illae decem virtutes morales, de quibus in principio
huius capituli fecimus mentionem. Iustitia ergo,
|
|