suum, qui in Tusculanum est assumptus,
et per magistrum Raynerium tunc
notarium, qui in cardinalem postea est promotus.
Qui de statu monasterii et de persona
dicti abbatis per monachos sub iuramento
ueritatem certius inquirentes, et que
didicerunt redigentes in scriptis, ipsi summo
pontifici retulerunt. Illis autem abeuntibus,
idem abbas prauo usus consilio monasterium
munire curauit militibus et seruientibus, suis
consanguineis et propinquis. Similiter et
roccam Ianule, Atinum, roccam Bantre et
castrum Fractarum; qui tandem a papa
uocatus apud Anagniam uadit ad ipsum.
Qui prestito sacramento, quod monasterium
decastellaret et roccas predictas, easque
in manus eorum traderet, quibus ipse mandabat,
correptus ab eo dimissus est. Et rediens
ad monasterium, illud tantum decastellauit,
reliquis sibi castellis retentis; et
propterea uocatus a papa iterum, inconsulte
uadit ad ipsum, a quo redargutus de fide
mentita cum in eum publice uellet ferre
depositionis sententiam, persuadentibus sibi
nonnullis renunciauit, et cessit inuitus.
Quem ipse papa apud Larianum mandat
custodiri, donec roccas predictas resignari
faciat ad mandatum suum. Hoc itaque cum
innotesceret in terra monasterii, Miraddo
nepos dicti abbatis consulens uite sue,
cum esset in Sancto Germano et multas
nonnullis intulisset offensas, nocte fugiens
relictis uxore et filiis in rocca Bantre, in
qua quidam erat monachus consobrinus suus
se recepit; cum quo postmodum facti ecclesie
rebelles, terram ipsius hostiliter infestabant.
Interea iussu apostolico de substitutione
abbatis tractatur in monasterio;
|
|