si facere non potuerit, sufficit ei bona voluntas. Et caveat abbatissa
et eius sorores ne sollicitae sint de rebus suis temporalibus, ut
libere faciat de rebus suis quicquid Dominus inspiraverit ei. Si tamen
consilium requiratur, mittant eam ad aliquos discretos et Deum
timentes, quorum consilio bona sua pauperibus erogentur. Postea
capillis tonsis in rotundum et deposito habitu saeculari, concedat ei
tres tunicas et mantellum. Deinceps extra monasterium sine utili,
rationabili, manifesta et probabili causa eidem exire non liceat.
Finito vero anno probationis, recipiatur ad obedientiam, promittens
vitam et formam paupertatis nostrae in perpetuum observare.
Nulla infra tempus probationis veletur. Mantellulas etiam
possint sorores habere pro alleviatione et honestate servitii et laboris.
Abbatissa vero de vestimentis discrete eisdem provideat, secundum
qualitates personarum et loca et tempora et frigidas regiones,
sicut necessitati viderit expedire. Iuvenculae in monasterio receptae
infra tempus aetatis legitimae tondeantur in rotundum; et deposito
habitu saeculari, induantur panno religioso, sicut visum fuerit
abbatissae. Cum vero ad aetatem legitimam venerint, indutae
iuxta formam aliarum faciant professionem suam. Et tam ipsis
quam aliis novitiis abbatissa sollicite magistram provideat de discretioribus
totius monasterii, quae in sancta conversatione et honestis
moribus iuxta formam professionis nostrae eas diligenter informet.
In examinatione et receptione sororum servientium extra monasterium
servetur forma praedicta; quae possint portare calciamenta.
Nulla nobiscum residentiam faciat in monasterio, nisi recepta
fuerit secundum formam professionis nostrae. Et amore sanctissimi
|
|