constitutionem in ipsa optima causa que Deus est essendo, id est accessionis
substantia omnium, si non esset constituta in optima causa, non
esset, non existeret, nichil omnino sisteret. Hec omnis accessionis substantia
ita constituta est in illa optima causa, ut sit ex illa constitutione perpetua
et dissolvi corruptione non possit, sed ita demum intelligendum
est, ut iam diximus, quia si non foret constituta, non esset. Hic notandum
est quod accessionis substantia alia est concretionis, alia est deiformis
vel sanctificationis. Concretionis autem alia est creatione, alia
vero generatione. Et accessionis substantia creatione est, quando Deus
«dixit et facta sunt omnia, mandavit et creata sunt», universa in corream
et spiritalem materiam, accedente substantia ipsi materie corporee
vel spiritali, ut in subsistentiis perpetuis accessione corporalitatis foret
corpus et spiritalitatis perpetim subsisteret spiritus. Hec enim duo, id
est corporalitas et spiritalitas, sunt perpetue subsistentie, que accessere
ad propriam materiam, ut hec corpus, illa vero perpetuum faceret spiritum.
De quibus duabus materiis loquitur Genesis et ait: «In principio
creavit Deus celum et terram», id est spiritalem et corporalem
causam vel materiam. Non enim nomine materie solum corporeum
intelligitur, sed etiam incorporeum. Et quia materia non poterat ostendi,
in eo quod erat materia, nisi motu accessionis alicuius forme, facta est
accessio substantie, id est subsistentie, et declarata est materia in proprio
genere, hec spiritalitate, illa vero corporalitate. Et hec est prima
accessio quam dedit creatio, que quidem, quia non fuit ex multis formis
coeuntibus vel subsistentiis, sive velis dicere substantiis, non potuit esse
generatio, cui contraria est corruptio. Nam generatio in prima generis
accessione non erit, quia licet in prima sit accessione ingressus in substantiam,
id est in substantialem statum vel substantialem formam, ubi aliquid
substantiatum est, non tamen est ibi facta generatio, quia due subsistentie
vel due forme vel due essentie non coierunt, ut ex his tertium
quid emergeret. Sane post primam accessionis substantiam fit secunda,
tertia, quarta vel plures, quibus et ex quibus, ex generis alicuius differentieque
iunctura fit ingressio in substantiam, id est fit ex pluribus
predicamentis generatio, que, sicut est ex proprietatibus, generare nisi
proprietatem non potest. Ergo generatio est ingressus in substantiam
ex pluribus predicamentis coeuntibus, et habet secundam accessionem
vel ulterius. Ut verbi gratia postquam substantia, id est spiritalitas vel
corporalitas, accessit ut faceret spiritum vel corpus per creationem, secundo
|
|