Archiepiscopo Salernitano Nicolaus de Rocca.
Stabilis dudum conceptione propositi, sed suspensa forte plus debito
temporis hactenus deductione, firmaveram limen vestrum avida paginarum
inculcatione pertingere, ut sub hospitis tecta nobilia, que turbe multiplicis
frequentantur introitu, que fecundis exultant honorata conviviis,
facundis tripudiant predita condimentis, locum mihi plus cordis quam
oculi contemplatione precognitum familiaris oblatio dictionis instrueret,
favoremque presidii prone mentis devotio compararet. Sed latus vestrum
letanter ymaginans, curis hinc fluentibus circumseptum, in cassum timui
verba traicere, que vel strepentium turbo mixta confunderet, vel adventiciis
neglecta tumultibus audientis occupatio preteriret. Solent enim animi
plus rebus inherere quam vocibus, et nisi commenta verbalia vel dignitatis
extrinsece fuerint suffulta comitiis, vel speratis emolumenti commerciis
maritata, in tenues auras facile de aure pretervolant et ad memorialis
sedis armarium vix ascendunt. Iam vero doctus, ex tempore, quod apud
vos, qui sub eiusdem cognominis equivocato cognomine duos recepistis in
uno corpore Nicolaos, mihi, manu vicaria sortis nepotice, in considentium
numero quantumvis novissima sint parata sedilia, credens quoque
revera quod occupationum pro parte non modica digesta sint pondera, que
studia vestra dudum rediviva vicissitudine distrahebant, templi vestri
pinnaculum securus ingredior et ad gustanda mellee fomenta dulcedinis
fiduciosus invitor, illa precipue gratie cautela specifica concomitante viaticum,
|
|