Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 225

Liber III


argumentationem cum in principio, tum in fine collocabimus, ut et nostrae causae fundamenta constituamus et lectoris sive auditoris animum in fine quasi obsessum ac devictum nostris rationibus relinquamus. In medio leviora collocabuntur. Quae quum per se satis firma non sint, validioribus utrinque vallata, rubur ad antecedentibus consequentibusque accipient. Conclusio tametsi multis in locis disponenda est, in fine tamen maxime artificiosissimeque adhibenda. Cuius ratio satis abundeque a nobis in primo libro est tradita. Dispositio in epistolis, si perpetua materia fuerit, haec potissimum servanda est. Si plures erunt res, quae tractentur, a maximis et gravissimis incipiemus. Licebit tamen pro qualitate eorum ad quos scribimus, a levioribus tanquam ab exordio incipere, ut illis aditum quodammodo nobis ad graviora praeparemus. Si pluribus epistolis unica epistola respondendum erit, licebit vel acceptarum epistolarum ordinem vel negotiorum gravitatem sequi atque in hac quidem re nos ratio temporis admonebit. Ac de dispositione quidem satis in praesentia dictum sit. Nunc ad elocutionem, quae una reliqua est ex suscepta institutione, transeamus.
De elocutione in universum et de scribendi materia.
Cap. XVII.

Torna all'inizio