est sub Innocencio papa tercio concillium generale, anno
scilicet Domini .Mo.CCXVI., ubi dicuntur interfuisse cum patriarchis,
archiepiscopis et episcopis et alijs prelatis ultra mille trecentos.
ad illud quoque concilium supradictus archiepiscopus Otto
perrexit et rediens suum provinciale concilium celebravit, ubi illa,
que fuerant ordinata, exposuit et ea servanda mandavit. tempore
istius archiepiscopi duo ordines inceperunt, scilicet ordo Predicatorum
et Minorum. ordinem Minorum confirmavit Innocencius.
ordinem vero Predicatorum confirmavit eius successor
|
|