Richardus de Montenigro: Epistola rationalibus Apulis

Pag 206


Monitricis induta vocabulum et sollicitantis representativa misterium
vestra nuper ad nos amicabilis venit epistola. Que licet duplici conquestione
nos pungeret et nostram in duobus redargueret tarditatem, eam
tamen amore mittentium quo decuit honore recepimus, et ne committere
videamur quod dampnare debemus in alios, libenter audivimus que duorum
inculcata monitio persuasit. Sed si veritatis indago respicitur et
scribentis pensatur intentio, informis querimonie forma videbitur et in
neutro dampnabitur accusatus; cum si vestra dilectio nos de dilata satisfactione
redarguit, pro nobis instantium negotiorum et temporis qualitas
evidenter alleget que, bursam nostram habitudine proprietatis excutiens,
nedum hactenus satisfacere de debitis non permisit, sed novis astringi
nos mutuis de necessitate coegit. Si vero nepotem de contumacia post
inducias sibi datas impetitis, ipsum et iuvenilis motus, tardus provisor
utilium, et dominica frequenter sibi commissa servitia condecenter excusant.
Licet igitur quamplura suffragia confoveant causam nostram, suffragiis
verumtamen cedimus accidentalibus, renuntiamus auxiliis, liti concludimus
et vestram in omnibus, ut vobis, magister Petre, ex veteri contracta
notitia loquamur audactius, qui utique quicquid sumus offerimus,
placare proponimus voluntatem. Dilectionis itaque vestre modestia sic
nobiscum se gerat civiliter, sic nostre possibilitatis moderetur habenas,
sic facultatis limites metiatur ut in debitore conservet amicum, et cum
quietari non posset ad presens nisi aliena subventione solutio, in amico
si placet non aggravet debitorem.

Torna all'inizio