Henrici carissimi fratris nostri, nepotis vestri, vobis infestis rumoribus
nuntiamus; de cuius casu tam horrido, licet ex decisione carnis nostra
satis amaricata sint pectora, dum pretiosissimam corporis nostri partem
perdidisse dolemus, ex eo tamen turbamur amarius, quod dum ad
regiminis nostri gubernanda molimina viriles animos habere nos
expedit, nunc ad deplorandum fratris nostri decessum mollitiem quasi
subivimus muliebrem: quia dum eius iam esset etas provecta virtutibus,
in cuius humeris curas nostras confidenter appendere poteramus,
metentis equaliter omnia mortis austeritas, florem iuventutis sue prematura
nimis falce presecuit et quasi predonis sagacitate subrepens, sic improvise, sic
subito nature magistras manus elusit. Verum cum ad hec
reparanda dispendia artes et opes humane deficiant, que potius dispositionis
superne provisio et facti generalis equalitas consolatur, doloris eiusdem,
cuius vix unquam de corde nostro cicatricis occidue signa transibunt,
vobis affectuose providimus porrigendum. Nec credat unquam
dilectio vestra quod affinitatis nostre per hoc debilitata sint federa, que in
eo nobis convivente memoriter remanserunt, et in M. carissima sorore
nostra superstite consorte nobilis viri … marchionis Messanensis solidata
perspicimus, et in heredes eius partu gratifico perpetuata sentimus.
Quocirca non minus quam fratre nostro vivente de nobis puro corde
|
|