Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 108

libro III


excepto domino apostolico qui numquam 'Dei gratia' de
se dicit nec 'divina miseratione' vel 'permissione' utitur quando
scribit, quia ponit quiddam aliud quod est magne humilitatis
signum, scilicet 'servus servorum Dei', quod tractum est ab
apostolo sic dicente: "Minimus apostolorum qui non sum dignus
vocari apostolus". (3) Ad hanc similitudinem dicit prior Camaldulensis:
'G. servus humilis Camaldulensium fratrum'.
25. (1) QUOS NON DECEAT DICERE DEI GRATIA'.
(2) Fungentes humili prelatione caveant in salutationibus suis
de se dicere 'Dei gratia', ut abbas sancti Proculi vel archipresbiter
sancti Iohannis in Persiceto (3) nec, cum eis scribitur,
sunt dignitates eorum 'Dei gratia' honorande, quia 'Dei gratia'
signum est sublimioris honoris. (4) Magni vero prelati, scribentes
domino apostolico, numquam de se audent dicere 'Dei gratia'
sed 'divina miseratione' vel alio humiliori signo utuntur;
(5) sed inferioris gradus prelati possunt, tacita 'Dei gratia', dicere
se 'in dignos' vel alio humilitatis nomine se signare, (6) ut:
'I. abbas sancti Steffani licet indignus' vel: 'Sancti Proculi
non suis meritis abbas' vel: 'Sancti Victoris prior humilis et

Torna all'inizio