Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

651


ideo dicitur Lc. VI << Mutuum date nihil inde sperantes >> . Set contra homo
non tenetur semper in quolibet casu mutuare pecuniam quam habet proximo;
ergo in illo casu, si mutuat et pro mutuo accipit pretium, non videtur
facere contra legem mutui, quia accipere pretium pro eo quod quis facere
non tenetur non videtur de se esse peccatum nec contra aliquam legem. Item
in contractu mutui due persone concurrunt, scilicet creditoris et debitoris;
set creditor potest dimictere licite de eo quod sibi deberetur; ergo dando
plus debitor non facit peccatum nec contra mutui legem. Item in contractu
mutui si pena apponatur pecuniaria, si mutuatum non restituatur in termino
assignato, ex communi condicto licet accipere ultra sortem penam pecunie
appositam. Set accipere ultra sortem ex pacto est usura. Ergo usura non
est contra legem mutui. Item si in mutuo fit totum eius cui mutuatur, et
consumitur ei qui mutuat: ergo qui mutuo accepit in nullo tenetur mutuo
danti nec mutuo dans debet recipere ab eo cum sit sibi consumptum.
Respondeo dicendum ad primum quod ille qui mutuare non tenetur
si mutuet potest accipere pretium in recompensationem legittimam pro eo
quod fecit. Legittima autem recompensatio sit mutuanti si tantum ei reddatur
quantum mutuavit et non plus. Unde si mutuans amplius exigat,
facit contra legem mutui, per quod mutuatum transit in dominium eius cui
mutuatum est, exigendo scilicet fructum de usu rei aliene. Ad secundum dicendum
quod si debitor det plus quam mutuatum sit ei sue propria voluntate
completa non mixta, scilicet propter timorem dando, timens si non daret
quod non mutuaret ei alias creditor, hoc recipiens non facit contra legem
mutui. Set si hoc in mutuo deducatur in pactum obligatorium, recipiens
aliquid ultra mutuatum facit contra legem mutui.
Ad tertium dicendum quod in contractu mutui sub pena apposita non
est usura dummodo sine fraude fiat, sive illa pena sit iudicialis idest a iudice
interposita et statuta propter puniendam contumaciam debitoris qui
cum possit contempnit in termino assignato solvere pecuniam creditori,
sive sit conventionali idest de communi consensu partium apposita, ut
saltem pene metu debitum certo die solvatur, ut dicit Raymundus
quia hoc non accipitur ultra sortem per se loquendo, set hoc accidit per se
non loquendo; in omni materia pactum debet servari et nullus debet a promictentibus
defraudari, etiam si nullum sit mutuum factum. Puta si Johannes
ex pacto se obligat vel promictit Petro sub pena C librarum se tale
iter incoaturum vel tale opus completurum vel aliquid huiusmodi. Unde
quod illi sit mutuum et quod in tali servatione promissionis et pacti ultra
sortem accipiatur hoc accidit. Ad quartum dicendum quod in mutuo consummitur
res mutuata mutuanti non omnino sicut in dono, set consummitur
ei quantum ad possessionem set non quantum ad equivalentis obligatione.
Ubi notandum quod aliquid potest dici consummi multipliciter. Uno modo in
se, alio modo alicui. In se autem dupliciter, uno modo quantum ad esse quod
habet ex sua forma naturali vel artificiali absoluta, alio modo quantum ad
esse quod habet ex ordine ad aliud ex quo scilicet accipit formam et primum

Torna all'inizio