3. Praeterea, ante peccatum nullus dolor vel poena praecessit in Angelis. Sed
esse incertum de sua salute est sanctis magna causa doloris, ut dicit Gregorius
super illud Iob 3, 23: «Viro cuius abscondita est vita et circumdedit
eum Deus tenebris». Ergo videtur quod boni Angeli certi fuerunt de sua
salute, et ita etiam mali de suo casu.
4. Praeterea, quanto aliquid est magis remotum a cognoscente, tanto minus
subiacet cognitioni eius. Sed magis distant ab Angelis ea quorum ipsi non sunt
causae (sicut res naturales quarum tamen cognitionem habebant) quam motus
liberi arbitrii, quibus sunt conversi vel aversi, quorum ipsi sunt causae. Ergo
suam conversionem et aversionem praesciverunt.
SED CONTRA, quicumque est certus de malo futuro, non potest simul sperare
bonum contrarium. Si ergo Angeli qui ceciderunt, praescivissent suum casum,
oportebat eos desperare de beatitudine accipienda. Ergo fuissent desperati
antequam peccassent: quod est inconveniens.
Praeterea, omne quod quis apprehendit, oportet quod sit vel conveniens suae
voluntati, vel discordans. Sed malum culpae non potest esse concordans voluntati
peccantis sine peccato, nec potest aliquid cognitum discordare a voluntate
sine dolore et poena. Ergo si casum suum praesciverunt, oportet quod poena
vel culpa in eis praecederet primam culpam: quod est impossibile.
Solutio
Respondeo dicendum, quod aliquod potest praecognosci dupliciter: vel cognitione
certa, sicut ea quae habent causas determinatas infallibiles, ut solem oriri
cras; vel cognitione coniecturali, sicut ea quae habent causas determinatas ut
in maiori parte, sicut medicus praecognoscit sanitatem futuram, et nauta tempestatem.
Cum ergo casus et confirmatio Angelorum dependeant ex libero arbitrio,
quod non est causa determinata ad unum, non potuit eorum praecognitio
haberi secundum certitudinem, nisi a Deo, qui praesentialiter omnia intuetur.
Sed tamen secundum coniecturam poterant praesumere omnes se habituros
beatitudinem, quia ad hoc eorum natura erat magis inclinata, velut ad hoc
instituta; sed suum casum praescire non poterant ex seipsis nec per coniecturam
|
|