Ad sextum dicendum, quod quamvis alicui prosit in aliquo casu falli, non tamen
propter hoc bonum, aliquod malum faciendum est, sicut nec est furandum, ut
eleemosynae dentur: et ita cum mendacium de se inordinationem habeat, non
est mentiendum pro quocumque alterius commodo.
Ad ultimum dicendum, quod mendacium dicitur officiosum non ratione sui, sed
ratione causae quae ad mentiendum inclinat.
ARTICULUS 4
Utrum omne mendacium sit peccatum mortale
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod omne mendacium sit peccatum mortale. Omne enim peccatum
quod in perditionem adducit, est peccatum mortale. Sed in Psalm. 5, 7, dicitur:
«Perdes omnes qui loquuntur mendacium». Ergo omne mendacium est peccatum
mortale.
2. Praeterea, omne id quod in subversionem fidei vergit, est peccatum mortale.
Sed mendacium est huiusmodi, ut Augustinus probat in lib. De mendac.
Ergo omne mendacium est peccatum mortale. Minor patet ex hoc quod si in aliquo
casu mentiri licet, tunc non semper oportet fidem bono homini adhibere; et
si in aliquo non sibi creditur, non erit necessitas ut in aliis sibi credatur.
3. Praeterea, si aliquod mendacium excusetur a peccato mortali, praecipue
mendacium officiosum tale esse videtur. Sed mendacium officiosum est peccatum
mortale, cum per ipsum aeterna merces in temporalem commutetur.
Gregorius enim dicit in Glossa Exod. 1 de obstetricibus:
«Benignitatis earum merces, quae in aeterna vita remunerari poterat, per culpam
mendacii in terrenam recompensationem commutata est». Ergo omne mendacium
est peccatum mortale.
4. Praeterea, in littera dicitur, quod perfectis viris damnabile est pro commodo
alterius mentiri. Sed nullum peccatum dicitur esse damnabile, nisi mortale.
Ergo mendacium officiosum perfectis est mortale; et eadem ratione omne aliud
mendacium, cum mendacium officiosum minus videatur esse damnosum; et per
consequens etiam in aliis omne mendacium peccatum mortale est, quia perfecti
non sunt peioris conditionis quam alii.
5. Praeterea, nihil prohibetur divino praecepto nisi peccatum mortale. Sed in
prohibitione falsi testimonii prohibetur omne mendacium, sicut Augustinus dicit
in lib. De mendacio. Ergo omne mendacium est peccatum mortale.
SED CONTRA, propter peccatum mortale non aedificantur spirituales domus. Sed
obstetricibus aedificavit Deus spirituales domos, secundum Hieronymum.
Ergo obstetrices mentiendo mortaliter non peccaverunt; et ita non
omne mendacium est mortale peccatum.
|
|