: Formularium florentinum artis notariae

15


dedit, iuri suo ypoth(ece), privilegio dotis et donationis
sue, et beneficio senatus consulti Velleiani, et
omni iuri et exceptioni sibi in his et pro hiis pertin(enti)
renumptians; et promisit eidem creditori non contra aliquid
datum vel factum habere nec facere, set ita observare;
alioquin: promisit tantum et cetera.
DE DOCTRINA HUIUS ARTIS.
Notandum est quod si duo vel plures sint debitores,
quisque se in solidum obligando, ad hoc ut quilibet
eorum in solidum teneatur, nove constitutionis beneficio,
sive novarum, et epistole divi Adriani renumtiant;
si autem sunt fideiussores, ad hoc ut primo possint conveniri
quia principales debitores, et quilibet in solidum
teneatur, eodem modo debent renumtiare. Si autem est
unus fideiussor, ad hoc ut sit principalis, nove constitutionis
auxilio renumtiat.
DE MUTUO ET DOTRINA ARTIS.
Iacobus filius olim talis et B. filius eius, paterno
consensu, et M. et Iohannes fratres filii quondam
talis, vel talis filius I. emancipatus, ut adsserebat et
confidebatur, vel emancipatus autem talis iudicis ordinarii,
ut scriptum erat per manum talis iudicis, ut
vidi et legi, et quilibet eorum, se in solidum et suos
heredes et bona obligando, ut quilibet pro parte sua;
renuntiamtes exceptioni non numerate pecunie, beneficio
nove constitutionis, sive novarum, et epistole divi
Adriani, fori privilegio, omni legum et iuris ac constituti
auxilio, omnique alii exceptioni speciali et generali,
fuerunt confessi se in veritate mutuo accepisse ab
I. et M. fratribus, filiis talis de tali loco, vel a tali mutuante
pro se et tali filio talis, vel a tali mutuante pro
tali, et eius nomine et vice, libras tot; quod debitum
quisque in solidum, vel quisque pro medietate, vel pro
parte sua, promisit creditoribus, vel tali I. recipienti
pro se et dicto I. fratre suo, vel sotio, eis vel heredibus,
aut cui concesserit, et cuique eorum in solidum, scilicet

Torna all'inizio