Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 502


vel arthemisie, vel paritarie, vel apii succus: faciant et pessarium
et usque ad matricem dirigant, de aloe et aliis amorissimis
rebus; faciant etiam statim fomentum de malva et savina. Si contingat
ex sanguinis menstrualis retencione, dabis triferam magnam
et bullias bene malvam et facta magdalione superpone. Aliquando
mulieres post partum, quia sanguine menstruali non plene purgantur,
incurrunt ex putredine febres, quibus balneum cum oleo
et aqua et herbis calidis procurandum est, et dum in eis sederint
triferam magnam propinabis: malva etiam bene cocta et inmissa
tali tempore valet. Si contingat post partum laborare, statim ad
nares appone aromatica. ut camphora, ambra, balsamita, mirta;
sed muscum non, propter nimiam dissolutionem Dabis eis amidum
cum aqua pluviali distemperatum vel gummi arabici. Facias etiam
fomentum ad pedes ut cerebrum confortetur, a quo stomacus et
matrix pedent, quia novimus profecisse.
De capite de colera. — Ad passiones capitis de colera iterum
veniendum est, que quandoque epar, quandoque stomacum, quandoque
spiritualia alumpmunt (sic), corium et carnem optinet. Cum
autem est in stomaco, urina rubea est et tenuis et per totum equalis
et facit tinnitum aurium, dolorem capitis et pectoris, obscuritatem
oculorum et plantas manuum et pedum etiam calidas reddit.
Diverso modo curabis pro diversitate temporis, regionis et etatis:
in hieme namque dabis triferam sarracenicam laxativam, vel oximel
laxativum, vel electuarium frigidum; in estate vero provocabis
vomitum si non fuerint debiles, namque ex debilitate aliqua
rumperetur vena, unde maior egritudo sequeretur. Purgabis ergo
eos per inferiora, sic: in oleo violaceo pulverern mirobolanorum
frica diu et per noctem in apozimate violarum pone, mane cola et
tribue; vel in tali apozimate sene distempera et largire. Hos facias
semel vel bis et trifera sarracenica utaris.
De lepra. — Sequitur de lepra, cujus IIII sunt species: Allopicia,
scilicet que fit ex flegmate, quando scilicet pili quodam tempore
anni sicut in vulpibus cadunt; tiria, que fit ex melancolia et
dicitur a tiro serpente, qui propter nimium pruritum inter vepres
sese excoriat; est leonina, que fit ex colera; hee oculos rotundos
reddit ad similitudinem leonis; hec et tyria autem scindunt et magnum
pruritum faciunt, sed non tantum tumorem quantum quarta
que fit ex sanguine, unde propter suam magnitudinem dicitur
elefantia ab elefante. In principio flebotomabis egrum de vena utriusque
brachii et de vena utriusque tibie, de illa scilicet que est
retro sub poplite, semel in singulis mensibus, si virtus permiscit,
uno mense ex una parte, alio ex alia; dabis ei potionem cum diagridio
in ebdomada semel. Si ex flegmate vel melancolia, yera Rufi:
si ex colera, triferam sarrocenicam; si ex sanguine, dimidiam
trifere et dimidiam yere Rufi; si ex colera adusta, purgetur cotidie
cum electuario hoc quod: recipe violas ÷ XXX, epithimi ÷ XX,
manne ÷ X, mirabolanorum, kebulorum, indi, citrini ÷ VII, zuccaro
uncias CC, succi fumiterre uncias CCCC; confice sic: de succo et zuccaro

Torna all'inizio