Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 102


deliberaui relinquere illud et agere omne opus quod intellectus
attestatur esse purum, et in eo lingue concordarent
vniuerse quoniam bonum est. Et subtraxi manum meam a
percutiendo et affligendo homines et a vana gloria et furto et
a fraude et a decipiendo quemquam. Et preseruaui me ab
omni mendacio et ab omni quod posset nocere hominibus, et
alienaui me a tribulatione hominum et a malicia et a vanitatibus
suis et ab omni maleficio, et preuaricacione. Et iussi
anime mee non affectare malum hominum et non deuiare in
perquirendo meritum futuri seculi ac eius afflictionem, et prolongaui
malignos a mente mea et adhesi rectis cum anima
mea. Et consideraui quoniam non est hominum, sicut iusticia,
socii et amicus; vidi quoniam quicumque hominum acquirit
eam, quando Deus concedit, ei est melior et dignior cum habitu
et dehorribilior patre et matre. Et inueni quam ipsa est
que docet rectitudinem et bonitatem et suo viro bonum prestat
consilium, sicut opus est fidelis amici. Et non deficit quando
suscipit quis de ea, sed augetur, et non marcessit, quando
quis vtitur ea, sed additur ei nouitas et pulchritudo. Et in ea
dubitationem non esse inueni. Nec vilipendent illa[m]
tempora, et non timebit aquam, nec ignem, nec latrones, nec
malas feras, nec adueniet ei aliquid de accidentibus mundi. Et
consideraui illum qui vilipendit iusticiam et nescit suum
finem, quoniam modicum bonum quod inuenit in hoc mundo
facit eum obliuisci multi boni quod in mundo futuro est, vt
illud derelinquat et similis sit mercatori de quo dicitur.
Quidam mercator erat qui, cum haberet margaretas non
perforatas, conduxit quemdam ad perforandum eas pro centum
solidis in die. Et cum domum intraret mercatoris, vidit
cytharam in angulo suspensam. Cui dixit mercator: Scisne

Torna all'inizio