QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de aliis duobus donis subsequentibus: et 1. Quaeritur de fortitudine;
2. De pietate.
Utrum fortitudo quae est donum,
differat a fortitudine quae est virtus
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod fortitudo quae est donum, non differat a fortitudine quae est
virtus. Quia secundum Dionysium in cael. Hierar., spiritualium proprietates
ex nominibus nos oportet accipere. Sed habitus virtutis et doni communicant in
nomine fortitudinis. Ergo communicant in proprietate; et ita videntur esse idem
secundum rem.
2. Praeterea, Gregorius dicit in 1 Moralium, quod fortitudo est quae
dat confidentiam trepidanti; et loquitur de dono fortitudinis. Sed hoc idem pertinet
ad fortitudinem quae est virtus, quia est circa timores imperturbatus virtuosus
fortis, ut dicitur in 3 Ethic. Ergo sunt idem.
3. Praeterea, donum, ut dictum est, differt a virtute, inquantum excedit ipsam.
Sed fortitudinis virtus, cum sit circa difficillimum, quod est mors, non potest
excedi ab aliquo. Ergo donum fortitudinis non differt a fortitudine virtute.
SED CONTRA, diversorum generum et non subalternatim positorum, diversae
sunt species et differentiae, secundum Philosophum in Antepraedicamentis. Sed
donum et virtus sunt huiusmodi genera. Ergo fortitudo quae est in genere doni
differt a fortitudine quae est in genere virtutis.
Praeterea, in lib. De spiritu et anima dicitur, quod fortitudinis est non tantum
terrenas cupiditates reprimere, sed penitus oblivisci. Sed cupiditates non
sunt materia fortitudinis quae est virtus. Ergo oportet quod intelligatur de dono
fortitudinis; et ita videtur quod non sit una fortitudo quae est donum, et quae
est virtus.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. Quaeritur, quis sit actus eius in via. Et VIDETUR quod non habeat
unum actum. Quia, sicut communiter dicitur, fortitudo exequitur in illis ad quae
non omnes tenentur, in quibus etiam consilium dirigit, sicut sunt opera supererogationis.
Sed haec non possunt reduci ad unum actum secundum speciem,
cum huiusmodi opera fere secundum omnes virtutes inveniantur. Ergo fortitudo
non habet unum actum secundum speciem.
|
|