Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 71


Cuius declinationis? Primae. Quae est agnitio primae declinationis?
Haec est: cuius genitivus et dativus singularis, nominativus et vocativus
pluralis in ae diptongum desinunt, accusativus singularis in
am correptam, vocativus similis est nominativo, ablativus in a productam,
genitivus in arum correptam, dativus et ablativus in is productam
(exceptis quibusdam femininis in abus causa differentiae termina[na]ntibus,
ut anima animabus), accusativus in as productam.
In his quidem nominibus, in quibus sexus femininus discernitur,
si substantialia fuerint, dativum et ablativum pluralem primae declinationis
non in is, sed in bus terminamus, ut anima animabus, ne, si
animis dixerimus, animos non animas significare videamur.
Quaestio. Quaerendum est autem, cur ea nomina, in quibus discernuntur
genera et notantur substantialia, in bus terminari debeant, cum
adiectiva nomina mobilia, licet in masculino dativum et ablativum in
is mittant, femininum similiter faciunt. Cur eadem regula non servatur
in omnibus, ut sicut ad differentiam animorum animabus dicimus,
sic etiam ad differentiam sanctorum sanctabus pronuntiemus? Solutio
laudabilis. Adiectiva quippe nomina fixis semper adhaerent nominibus
vel <subposita vel> superposita (unde etiam epytheta, hoc est
superposita, vocantur); manifestum est igitur ea amittere omnem dubietatem
discernendi generis [unde etiam epytheta hoc est superposita
vocantur; manifestum est igitur ea amittere omnem dubietatem discernendi
generis], dum enucleantur fixis nominibus, ut sanctis mulieribus,
sanctis viris. Substantialia vero nomina non est necesse semper
adiectivis iungi nominibus, quoniam per se substantiam qualitatemque
significant et absque adiutorio adiectivorum pandunt. Hac uti
que re indigent feminina substantialium nominum aliam habere litteraturam,
qua a masculinis distare probentur.
Quaestio. Item quaeritur, cur haec mutatio potius in feminino
quam in masculino fiat. Sed ad hoc breviter respondendum est, quoniam
femininus sexus semper facilius movetur quam masculinus.

Torna all'inizio