a quo fides coepit exordium, et per quem Imperialis
gratiae recognoscimus unctionem. Hinc
est igitur, quod per praesens scriptum notum
fieri volumus universis praesentem paginam inspecturis,
ad nostram nuper ex veridica fidelium
insinuatione notitiam pervenisse, quod
quaedam gentes in Septentrionalibus partibus
constitutae, videlicet in Livonia, Escovia,
Prussia, Semigalia, et in aliis provinciis convicinis,
inspirante divina gratia coelitus,
eo qui ubi vult spirat, expulsa de cordibus eorum
superstionis caligine, cor carneum
inducentes ab infidelitatis errore discedere cupiunt,
et ad veri Dei cultum, et catholicae
fidei [unitatem accedere sunt parati, ob illius
tantum (sicut dicitur) differentes timorem,
ne post susceptionem fidei,] per principes
orbis libertates eorum ad servitutes onera
deducantur. Cumque penitus censeamus
indignum, et cunctis Christi cultoribus abhorrendum,
ut libertas [quae per se res favorabilis
est] privilegium et favorem, quae per
fidem meretur, amittat, ea omnia praevenienda
duximus de gratia speciali. Et ecce,
quod universos et singulos eorum ad susceptionem
catholicae fidei venientes, post susceptam
fidem cum omnibus bonis eorum, sub nostra
et Imperii protectione, [et speciali defensione]
suscipimus, et praesentis scripti autoritate
plenam eis et haeredibus eorum, intuitu
|
|