Bardo presbyter: Vita Anselmi episcopi Lucensis

Pag 21


episcopi, qui tunc inveniebantur certe rarissimi. Concurrunt itaque ad ipsum ab
omnibus partibus Longobardiae quotquot zelum habent fidei catholicae. Ibi benedictionem
catholici, absolutionem excommunicati sed conversi accipiunt; ibi chrisma, ibi sacros
ordines exquirunt; illic desolati solatium, inconsulti consilium, consulti gaudium inveniunt.
25. Apud ipsum quidquid usquam dubii est, sapienter diffinitur, eiusdem semper
gravitatis et reverentiae reperitur, nec precio aut precibus corrumpitur. Multi saepe ad
illum modo nobiles modo ignobiles, pauperes venerunt ac divites; qui, dum a praedicta
comitissa vellent aliquid aut acquirere, aut acquisitum securius obtinere munera sibi interdum
grandia, interdum promiserunt alii maiora; quibus ille, quamvis pauper ipse atque
egentes sui essent omnes, iratus respondit, dona respuit, adiutorium contradixit, quod si
gratis postulassent, citius certe impetrassent. Ait enim: Si est iniustum, quod expetunt, ero
particeps imo auctor eorum iniustitiae; sin autem iustum est, reus ero, si iustitiam vendidero.

Quod si mente aliqui perversa divinitus forsan excaecati, aut avaritia saeculi perniciose
implicati, catholicae et apostolicae restiterunt sententiae, dum secum ratiocinari coeperunt,
subito satis obmutuerunt, quia sapientiae illius resistere non potuerunt, imo eloquentiam
hominis tantam tamque rationabilem mirati sunt. Omnem enim sacram scripturam fere
memoriter novit, quid singuli, quid omnes de quavis causa sancti expositores sentirent,
mox, ut interrogares, responderet. Multa sibi sacris ex scripturis divinitus exposita cognovimus,
quorum aliqua ab ipso habemus scripta, aliqua retinemus in memoria.
26. Multos libellos propriis manibus conscripsit. Apologeticum unum diversis ex
sanctorum patrum voluminibus compilavit, quibus domni papae sententiam et universa
eius facta atque praecepta canonicis defenderet rationibus et approbaret orthodoxis auctoritatibus.
In lamentationes Hieremiae dilucidissimam fecit expositionem. Psalterium quoque
rogatu benedictissimae Dei ancillae Mathildae exposuit luculentissime, breviter quidem
sed utiliter, usque illum in locum, ubi ait: Benediximus vobis in nomine Domini. Ibi
siquidem vitam et expositionem finivit, nobisque omnibus alter patriarcha lacob benedixit,
cuius, ut omnibus notum est, universam in Italiam benedictio descendit. In ipso etenim
et per ipsum haeretici ac schismatici alii convertuntur, alii confunduntur, quorum mox
dentes confringuntur ipsorum, dum ipsius Domini verbis respondetur eis: Caeci vident,
claudi ambulant, surdi audiunt, muti loquuntur.

27. De abstinentia vero illius quid dicam? Omnes fere cibos habuit tanquam exosos,
etiam delicatissimos, quae praedicta ipsius in Christo filia saepe sibi exquisivit, non dico
non manducavit, sed vix gustavit. Cuncta saeculi blandimenta et corporis delicias, quibus
gaudent homines, ipse sibi convertit in tormentum abominando singula, tanquam quaelibet
venena. Cibos quoque appositos dum a circumsedentibus interdum sumere cogeretur,
infirmitatem aut votum vel quamlibet occasionem honeste finxit, ut et desideratam
observaret castimoniam, et convivantibus non inferret tristitiam. Vinum, sicut beatus ait
Hieronymus, fere ut venenum fugit. Vidi, inquam, quod et tacitus notavi, ut in ore sumptam
bucellam nollet dentibus, sicut est communis hominum consuetudo, masticare, ne aliquam
dulcedinem caperet, sed molliter tactam et breviter involutam consumpsit. Per totam
saepe mensam non bibit, verum, si ardentius quandoque sitis incubuit, circa vesperas
fortasse modicum aquae privatim hausit. Nam et in ipsa aqua, prout mecum saepe locutus
est, gulae gastrimargiam aestimavit, laqueum timuit, iodeoque parcius delibavit.
28. Quod si naturae necessitas non cogeret insomnis, ut opinor, omni tempore permaneret.
Nocte tota aut legit aut scripsit aut oravit, et, si fortius insisteret somnus, stans
dormitavit; quod si delicatius interdum, in genua usque provolutus dormivit; in lecto quidem
rarissime, nisi summa cogente verecundia vel necessitate, nec idem horis productis,
sed quasi momentis. Paulominus iam ipsam devicerat naturam, ut non iam videretur corpus
sed quasi spiritus totus. Vere potuimus in illo euangelium hoc ac si corporaliter

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45



Torna all'inizio