quo est convivendum; et sic habet specialem rationem moderationis, et ideo
requiritur specialis virtus; unde ad hoc est iustitia, et illa quae ad iustitiam reducuntur.
Propria ergo materia iustitiae sunt operationes exteriores secundum quod
ordinantur ad alterum; res autem exteriores, ut pecunia, vel aliquid huiusmodi,
sunt materia iustitiae inquantum in usum veniunt; et ideo sunt materia remota.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod actus virtutum primi et principales sunt actus
interiores. Unde si ponimus exteriores operationes materiam iustitiae, non erit
idem actus et materia.
Ad secundum patet solutio per id quod dictum est.
Ad tertium dicendum, quod, sicut ex dictis patet, duplex est materia virtutum;
scilicet remota, ut res exteriores, quae veniunt in usum vitae; et proxima, ut
passiones, et operationes. Iustitia igitur, secundum quod specialis est virtus,
ordinat materiam omnium aliarum virtutum remotam: quia illae eaedem res
quae sunt natae inferre passiones violentas, possunt assumi ut materia operationis
ad alterum; tamen quaedam assumuntur ut materia operationis ad alterum,
quae non multum nata sunt inferre passionem, sicut pecuniae, et huiusmodi.
Et ideo quidquid est materia exterior aliarum virtutum, potest esse materia
exterior iustitiae, sed non convertitur. Quantum autem ad materiam proximam
iustitia specialis non circuit materiam aliarum virtutum, quia ad ipsam non
spectat qualiter homo irascatur, dummodo non percutiat.
ARTICULUS 3
Utrum prudentia habeat actum virtutis distinctum ab aliis
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod prudentia non habeat actum distinctum ab aliis virtutibus.
Quia, ut Philosophus dicit 6 Ethic., prudentia praeceptiva est. Sed praecipere
de operandis idem videtur quod electio, quae est actus virtutis moralis, ut
dicit Philosophus in 6 Ethic. Ergo prudentia non habet distinctum actum ab
aliis virtutibus.
2. Praeterea, medium invenitur secundum rationem rectam, quae pertinet ad
prudentiam. Sed attingere medium in qualibet materia est actus virtutis quae
est circa materiam illam. Ergo actus prudentiae non distinguitur ab actu aliarum
virtutum.
3. Praeterea, eiusdem est operari circa finem et circa ea quae sunt ad finem. Sed
aliae virtutes faciunt rectam electionem de propriis finibus. Ergo etiam dirigunt
in huiusmodi quae sunt ad finem. Sed hoc pertinet ad prudentiam, ut dicitur in
6 Ethic. Ergo prudentia non habet actum distinctum ab aliis virtutibus.
|
|