opera eorum movetur eo motu qui secundum Deum  
est. Est enim in aliis motus, qui invidia dicitur. 
5. AUGUST. (lib. 83  Quaest ., quaest. 59, tom. IV).  
 Despondi enim vos . Nunc desponsata Ecclesia est, et  
virgo est, ad nuptias perducenda, id est, cum se  
continet a corruptione saeculari. Illo autem tempore  
nubet, quo universa mortalitate praetereunte [ al ., in  
eo pereunte], immortali conjunctione fruetur. 
6. LANFR.  Despondi enim vos . Causa cur eos aemuletur, 
quia videlicet annulo fidei desponsavit eos uni  
viro, scilicet, Christo, ut exhibeant seipsos castam  
virginem sibi. 
7. AMBROS.  Timeo autem . Ostendit qua causa cogitur 
vera de se protestari, non ut se laudet, sed ut  
eos deformet, qui sub nomine Christi contra Christum  
praedicant. Hoc enim agit, ne audiantur seductores,  
quos diabolo comparat propter astutiam. 
8.  Nam si is qui venit . Loquitur hoc loco de veris  
praedicatoribus, quia plebs Corinthiorum variis erroribus  
fluctuabat. Nam alii pseudoapostolis, alii apostolis  
favebant qui cum Domino fuerant, de quibus  
Apostolus ait: Si potior Christus ab his vobis praedicatus  
fuisset, aut potior Spiritus datus, recte nobis  
eos praeponeretis. 
9. LANFR.  Nam si is qui venit . Si is, inquit, praedicator 
qui venit et a Deo non mittitur, aliam fidem  
praedicaret vobis, et per eam fidem alium Spiritum  
acciperetis, utcunque tolerabile esset, si ejus damnationem  
pateremini; possetis enim dicere: Praedicatio  
ejus melior est quam Pauli. Nunc vero, cum  
eamdem fidem praedicant, et ex sua parte plura respuenda  
addant, pati non debetis; et hic incipit exponere  
illud:  Modicum insipientiae , de quo superius dixit. 
10.  A magnis apostolis . A magnis, quanto magis  
ab his qui nihil sunt?  Imperitus , vel humilitatis 
  |  
  |